# De Statu Animae letter.65-77

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, letter.65 to letter.77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/letter.65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/letter.65

quo modo non localis est, quae inserta membris et inligata uisceribus solis motibus uaga condicione substantiae tenetur inclusa? quod si localem non esse animam ideo adserendum putes, quod per diuersa sensibus euagetur et cogitationibus differatur, primum intellegendum est, quod aliud sit animae status, aliud is qui de anima nascitur cogitationis adfectus. quam ob rem aut hoc potius aestimandum est, quod si quando sibi aliquid imaginatur, magis cum suis intra semet ipsam motibus occupetur, et si quid aliud est, quod adspicere uidetur, magis ei in recordationis speculo describatur. nam quando absentem carum suum cogitat, numquid iam uelut ipso conspecto desiderio satisfecit? aut cum uerbi gratia Petri aut Pauli speciem intra mentis arcana depingit, numquid statim intimas paradisi sedes, ubi eos esse nouimus, penetrauit P aut cum sibi in corde diuitis illius flammas ex lectione proposuit, numquid iam ad tormentorum eius loca ac uiuis inaccessibilia inferi profunda descendit? haec omnia procul dubio aut secum intra pectoris arcana per uarias similitudines fingit aut certe si extra animae sedem instabilis cogitatio lubrico motu agitata discurrit, . hoc ipsud localiter agit, et siue urbem. siue quamcumque regionem cogitet, ibi tantum sensu commorante defigitur, quo animi intentione raptatur. imaginari sibi aliqua potest, conplecti omnia simul non potest. cum ergo anima Alexandriam uel Hierosolymam cogitanit, si uere illic tota sui praesentia, ut arbitraris, interfuit, referat nobis situs loeoram, uultus hominum, motus actusque populorum. sed hoc ipsud quod nunc inter nos commercia sermonum mutua spiritus actione miscemus, loqui me uobiscum, sed apud conscientiam meam, sentio, ad uos uero me accessisse non sentio. nam si uere anima cum suis ferri sensibus creditur, et his quorum reminiscitur ipsa per se suis cogitationibus praesentatur. ecce per haec praesentis temporis momenta uos cogito et animo reminiscente uos uideo, sed omnimodis quid geratis et utrum quieti an lectioni uel orationi uacetis ignoro.

---

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml.
