# De Statu Animae letter.90-101

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, letter.90 to letter.101. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/letter.90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/letter.90

iam illud manifestissimum est, ut quantitate circumscribantur, quae spatiis continentur. si agnouisti animam localem, concede corpopream. dic mihi anne ipsa gloriosi anima redemptoris nostri reliquit mundum, quando consurrexit ad caelum? Ego autem ne angelos quidem locales esse dubitauerim, quos certum est nunc in caelestibus contineri, nunc per aeris uacua ferri, nunc ad terrena dimitti, quos sermo diuinus ascendentes et descendentes in patriarchae uisione describit, qui utique si locales non essent et ubique essent, adesse atque discedere ascensu descensuque non possent. ipse beatissimus Gabriel, qui se ante deum adstare testatur, cum caelorum dominum Mariae infundendum uisceribus nuntiaret cumque sub dominicae [praeceptione ordinationis] oculis genitricis adsisteret, sine dubio caelo deerat, maria non occupabat, uacua atque diffusa uasti aeris non inplebat, sed illum tantum modo locum in quo erat occupabat. quae cum ita sint, quidquid locum occupat, corpus est, et nescio quo modo locali lege non teneatur, qui de loco ad locum mittitur, et uelut corpus motu accessuque transfertur, mole descendit, mobilitate discurrit, uadit, redit, absentat, ascendit. uel ille, credo, localis est, qui ex eo in caelo non est, ex quo est eiectus e caelo, nec se solum localem esse prodidit, qui secum tertiam partem stellarum ex alto proturbatus abstraxit. dic mihi si corpus non habet, in illa deiectione quid decidit? quid illi negas corporalem naturam, cuius negare non audes ruinam? et si, ut dicis, corpus non habet, non ardebit: ubi autem, nisi in corpore, sentiet ignem illum, qui paratus est diabolo et angelis eius? iam illud dici superfluum puto illum de aeris istius conuersatione quandam crassitudinem de elementorum concretione traxisse. dic mihi, si corpus non habuit, ubinam in aere concretio, ubi sese haec ipsa nescio quae colligere potuit crassitudo, si secum aliquid corporale de illa caelesti arce non detulit?

---

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml.
