# De Statu Animae pr

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, pr. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/pr
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudianus-mamertus/de-statu-animae/pr

Editionem libellorum mihi quos de animae statu condidi reticendi cautus et loquendi pensus arbiter imperasti. fas fuit memet doctissimi atque amantissimi uel peritiae cedere uel credere amicitiae. sed ut tute egregie conpertum tenes, multi hoc idem mihi et idem ipsi tecum magni admodum uiri negotium dedere, quod egomet haud temere suscepissem, nisi id spernere periculosius quam agere laboriosius iudicassem, quamquam pro uirili parte meum quoque fuerit uel non admonitum, prout posse subest, adserere ueritatem. scripsi igitur pauca haec ueluti quaedam rationum semina, quae studiosus quisque si non otiose capessat, ut ego arbitror, multa exinde deriuare poterit, quae etsi angustis emanantia uenulis in magnos tamen amnes longiore procursu exuberabunt. ego uero et fraudatus temporis et occupatus animi satis habui, quantum ad negotii praeeminentiam spectat, quam succinctim atque uti digito uel denotare uitanda uel ostendere sequenda. sane opusculum illud sine auctore proditum et usquequaque proquiritatum, toto agmine sui in acie eductum et conserta nobis manu congressum uiceritne cesseritne, tu, potissime disertorum, ferto sententiam. Sed ut quisque lecturus e praefato percipiat stili nostri seriem: primus liber in sui primordio breuiter adstruit inpassibilem diuinitatem nulli prorsus adfectui subiacere. post de animae statu uarium cum aduersario luctamen alternat. abhinc itidem ad erudiendum in ea quae sunt obscuriora lectorem quippiam ex geometricis et arithmeticis atque etiam ex dialecticis et nonnullis, prout interfuit usui, philosophomenon regulis modeste ac moderate et quam potuit parciter praelibauit habita identidem cum aduersa parte congressione, sicque adiectis nostris aliquot sine alienorum interpolamento finem liber accepit. secundus post principium de mensura, numero et pondere non otiose et, uti autumo non infructuose dissertat, ubi si cognitor adsit intentus, sub adminiculo pietatis per differentium creaturarum gradus ad usque nonnullam creatricis omnium trinitatis si non iam felicitatem contemplandae, certe robustius credendae perueniet firmitatem. posthinc totus usque ad metam sui liber testibus utitur. Tertius aliquantulum in sui primordio argumentatur, post saucios ex aduersa acie palantes insequitur, demum uero nec aspernatur pacem, nec conflictum metuit aduersantis ignoti. En legisti, eruditissime uirorum, quod lectitabis: tu modo faxis uti memineris non absque cura tui prodi oportere, quod publicari iubes. neque ego de negotii pondere, sed de actionis leuitate dubitauerim. proinde consilium tuum adserito et defensitato: quoniam, si in his secus aliquid, ego conscriptionis periclitabor, sed tu editionis. uale et uige bonis uiribus, ueteris reparator eloquentiae.

---

Claudianus Mamertus, De Statu Animae, ed. August Engelbrecht. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0089a/stoa001/stoa0089a.stoa001.opp-lat1.xml.
