Latin
1.1 to 1.19
Claudianus Mamertus, Epistolae 1.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
Si possibile factu esset, ut te dominum meum uel aliquotiens aliquantulum conuenirem, non undeunde quarumpiam personarum aut uoluntates aut necessitates inquirerem, sed quae in rem debiti mei usui mihi esse possent. quippe reuisionis potestas multis modis ac miseris perinde causis intercluditur. enimuero scribendi facultas aut raro idonea subpetit aut nec subpetit. ista haec eadem remissibilia sint necne, tute iudicaris. porro autem uero quod saepenumero scriptis uestris alii inpertiuntur, qui id ipsum nec ambiunt quam egomet, forsan nec merentur amplius, non arbitror amicitiae legibus inpune committi. illud etiamnum dolenter faxo tacitum, quod libellos illos, quos tuo nomine nobilitari non abnuis, nullo umquam inpertiuisti rescripto? sed uacuum forte non subpetit, quod tute modicum magnae admodum inpendas amicitiae. ecquo tam ex occupatu umquam uspiamue inplicabere, quin illud in aliorum commoda reuergat? cum precatu deum placas, eundem non modo amicis, sed ignotis quoque concilias. cum scripturarum caelestium mysteria rimaris, quo te studiosius imbuis, eo doctrinam ceteris copiosius infundis. cum tuas opes in usus inopum prodigis, tibi quidem maxime, sed aliis quoque consultum facis. proinde nihil uidelicet, profecto nihil est tam infecundum actionum tuarum omnium, quod tibi uni soli tantum et non aliis quoque multis tecum uberiorem fructum ferat. 'nulla ergo cuiusquam praepedimenti occasio praetendi uel falso potest, cur egomet specialis atque intimus nihil a speciali meo fructi feram, a quo ignoti quoque multum capiant plurimi. sed, uti ego autumo, iuxta formam euangelici largitoris, quod non das amico esurienti, dabis inprobo pulsatori. porro si etiamnum solito obdurueris, faxim egomet quod tete paenitebit: quoniam si peccabis ultra reticendo, ego protinus ulciscar . scribendo. porro enim ambiguo caret tam te puniendum scripto meo, quam punior egomet silentio tuo. uale. Committi, domine maior, in necessitudinis iura pronuntias, cur, quod ad salue tibi debitum spectat, a stilo et pugillaribus diu temperem, quodque deinceps nullas uiantum uolas mea papyrus onerauerit, quae uos cultu sedulae sospitatis inpertiat.