Latin
1.38 to 1.42
Claudianus Mamertus, Epistolae 1.38-42
Unproofread scanNot analysed yet
proin, quaeso, delicti huius mihi gratiam facias, quod aliquantisper mei meminens arentem uenulam rarius flumini tuo misceo. tuam tubam totus qua patet orbis iure uenerabitur, quam constat geminata felicitate cecinisse, quando nec aemulum repperit nec aequalem, cum pridem aures et ora populorum me etiam circumferente peruagaretur. nobis autem grandis audacia, si uel apud municipales et cathedrarios oratores ant forenses rabulas garriamus, qui etiam cum perorant salua pace potiorum turba numerosior inliteratissimis literis uacant. nam te, cui seu liberum seu ligatum placeat alternare sermonem intonare ambifariam subpetit, pauci, quos aequus amauit Iuppiter, imitabuntur. uale.