Latin
2.19 to 2.22
Claudianus Mamertus, Epistolae 2.19-22
Unproofread scanNot analysed yet
illud iam in fine sermonis perquam familiariter quaeso, ut spretis nouitiarum ratiuncularum puerilibus nugis nullum lectitandis his tempus insumas, <quae) quasdam resonantium sermunculorum taureas rotant et oratoriam fortitudinem plaudentibus concinentiis euirant: Naeuius et Plautus tibi ad elegantiam, Cato ad grauitatem, Varro ad peritiam, Gracchus ad acrimoniam, Chrysippus ad disciplinam, Fronto ad pompam, Cicero ad eloquentiam capessendam usui sint. quisquis enim recentiorum aliquid dignum memoria scriptitauit, non et ipse nouitios legit. illi ergo reuentilandi memoriaeque mandandi sunt, de quibus isti potuere proficere quos miramur. istoc ego tamen amicitiae testimonium aliquo forsitan plusculum familiariter intuli, sed beniuolentiae tuae uenia inpertiet amoris audaciam.