Latin
1
Claudius Ptolemaeus, Cosmographia 1
Unproofread scanNot analysed yet
ee ANE EN E E E EE E e EEENES BEATISSIMO PATRI ALEXANDRO QVINTO PONT. MAX. ANGELVS D tempora Claudii Ptolemae iuiri Alexandrini cogitanti mihi illud occurrit: ut quemadmodum in rebus caeteris: quae a natura gignuntur/ saecula aliquando ipsa seu ex cae lestium siderum meatu: quae in inferiora uim mittant: seu ex ipsius aeris terraeque temperie: seu ex utroque: quod tamen causam unam habere potest: ubertatem quanda; insolitam pariunt: sic etiam in praeclaris obtigisse ingeniis uisum est. Apud enimi diuin Platonis saeculum per multos egregios floruisse philosophos nouimus. Per multos etias oratores. eademque demo sthenis tulerunt tempora. quot praestantissimi claruere uiri diui Augusti imperio? diuinarum scripturarum principes: qui in nostra religione habentur: &apud graecos: &apud nos nunne ex una tanquam matre uel nido: una genuerunt sae cula? nec in liberalibus tantus diuinisque doctrinis animaduertisse hoc licet: sed in re ipsa militari minoribus aliis disciplinis: sculptorum pictorumque aliarumque artium: quas aetas quaedam una excellentissime sibi usurpauisse est cognita: &si parua componere magnis licet: hoc ipsum nostrus saeculum i ciuitate praecipue uestra florentia, quot emicuit ingeniis? quae propemodum sopita liberalium studia maxima sui gloria suscitauerunt. Tulerunt &auctorem omnium mathematicorum hunc Ptolemaeum dinini Antonini tempora: quae abunde clarissimis &aliis floruere ingeniis: quorum opera: mmortalitati ipsi saeculum ipsum consecrauit. Alii quidem alia. Ptolemaeus uero ipse quam multa diuinitus aedidit inter quae: &orbis situm diligentissime ut caetera a mathematicis non discedens exhibuit. hic uero alio quodammodo quam nostri: inter quos Plinius secundus Cosmographorum palmam ferre uidetur: rem hanc tractauit. Illi enim licet habitabilem uniuersi orbis situm descripserint: non tamem ex eorum preceptis plane captari potest: qua arte totius orbis pictura formari ualeat: ut proportio cuiusque partis ad totum uniuersale seruetur. Praeterea nemo ab illis doceri potest nisi grossiori quodammodo: quae seu quantae inclinatonis sunt ad quattuor caeli plagas eorum situum: quos in pictura figere decreuerimus nedum quippe longitudinem locorum a fixo quodam nostrae habitabilis totius termino ductam. Quae tamen rara inuentio est. Sed nec latitudinem ponunt. nostrorum etiam nullus praecepta tradidit habitabilem ipsum orbem in plures picturae tabulas posse diuidi mensura cum toto aeque seruata. Eorundem etia nemo prodit, qua ratione orbis ipse noster: qui sphe ricus est: in superficiem planam deducatur: non quod nostros: qui praestantissim; aa z e e e im mea traditiore extiterunt uiri arguerdos tantisper censeam sed quod suis contenti limitibus bistoricorum more rem suam summa industria &coplexi sunt &prosecuti. qui &alia quaeda; habent: quae ab auctore hoc Ptolemaeo uidentur praetermissa.