# Cosmographia 10

Claudius Ptolemaeus, Cosmographia, CAPVT SEXTVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/10

Vnde per haec euentus sub aequinoctiali: aut inter geminos tropicos solum narrat: quod autem aliqua noticia per obseruationem fixarus uere habita fue rit in locis magis australibus quam circulus aequinoctialis minime tradit: ueluti si alicubi stellas australiores, quam aequinoctialis supra uerticem poneret: seu si meridionales umbras in aequinociis ad austrum declinari diceret: aut si omnestellas minoris ursae oriri, aut occidere ostenderet: seu ipsarum aliquas non omnino uideri australi polo supra orizontem eleuato. Per ea autem quae de inde tradit: quasdam narrat fixas obseruatas fuisse: quae tamen mentem sut omnino non asserunt. Inquit.n. eos: qui ab indis limiricam nauigant: Diodorus samius narrat in tercio taurum in altiori eius loco ad medium caelum habere: & pliada ad medium antennarum: qui autem soluunt ab Arabia ad Taniam recta ad meridiem nauigat: & aduersus canobum stellam: qui illis Hipposthec est equus appellatur: & longe Australis est. Stellae autem: quae illic uidentur apud nos haud nominantur & canis prius quam praecanis oritur ac Orion totus ante punctus: ubi sol ad tropicum aestiuum conuertitur lucet: Ex his ergo stellarum obseruationibus quasdam habitationes manifeste ostendit magis septentrionales quam aequinoctiales ueluti cum dicit taurum, & pliada fieri supra uerticem nauigantibus. Hae.n. stellae citra aequinectialem sunt: quasdam autem non australes magis, quam septentrionales ostendit. Nam canobus uideri etiam potest a longe magis septentrionalibus quam sit tropicus aestiuus: pluresque ex fixis, quae apud nos semper latent in locis magis quam nos Au stralibus ac etiam magis septentrionalibus quas aequioectialis: ut circa situm néroes supra orizontem uideri possunt quemadmodum ipse canopus hic supra terram eleuatur: minimeque ab his uidetur: qui magis quam nos septentri onales existunt. hunc quippe: qui ad meridiem magis tendunt Hippus hoc est equum appellant/ nec hoc nomine aliqua dicitur stella ex nobis incognitis. Deinde etiam infert. se ex mathematicis demonstrationibus percepisse quod orion totus apparet ante tropicum aestiuum his: qui sub aequinoctiali he bitant apud quos etiam canis prius quam praecanis oriri incipit: quod usque ad syenen seruatur. Ex quibus etiam obseruationibus nihil propius aut neces sarium esse uidentur: quod habitationum situs magis australes sunt: quam circulus aequinoctialis. Eadem emendatio ab Itinerum peragratione

---

Claudius Ptolemaeus (with Jacobus Angelus de Scarperia, Angelus Vadius, Barnabas Picardus), Cosmographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia.
