# Cosmographia 12

Claudius Ptolemaeus, Cosmographia, CAPVT NONVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/12

CAPVT NONVM Einde nauigationes inducens inter aromata & Rhapta: refert quendam diogenem ex his unum qui in Indiam nauigauerat: cum reuertisss: & profecturus iuxta aromata esset ab arctico borea impulsum fuisse. cumque ad dexteram Troglodyticam haberet regionem: uiginti & quinque diebus ad paludes unde Nilus fluit penetrasse; quibus Raptorum promontorius paulo ad Austrus magis extenditur: Theophilum etiam narrat unum ex his: qui in Azaniam soluerat a Rhaptis ipulsumm austro uigesima die ad aromata uenisse: horum uterque quot dierum ea nauigatio foret non expressit. Theophilus quidem inquit die. xxx. applicuit. Diogenes uero uigesima quinta die iuxta Troglodyticam nauigauit. uterque:n. licet rettulerit quot diebus nauigauerit non tamen aperuit / quot dierum est illa nauigatio obuentorus uarietatem atque mutationem quam fas fuit in tanto temporis spatio fuisse. Praeterea nec ad septentrionem uel ad austrum con tinuo se nauigasse inquiunt. Sed ait Diogenes se tantum ab arctico ipulsum borea. Theophilus uero se nauigasse per austru. Reliquam autem nauigatione quod eandem aequaliratem continuo seruasset, neuter rettulit. Non .n. credendum est tam multis diebus eundem flatus tenorem fuisse seruatum. Vnde cus Diogenes ab aromatibus ad paludes: quibus rhaptum promontorium paulo Australius est uigesima & quinta die nauigauit: & Theophilus ab Rhaptis ad aromata: quae distantia maior est die uigesima pertrasierit a Theophilo unius naturalis diei nauigationem si secunda fiat mille stadiorum: ee tamen inquit nauigationem a rhaptis, ad prassum promontorium: quae multorus dierum est: a Dioscoro quinque milium stadiorum tatummodo poni. Nam facillime inquit: ut decet sub aequinoctiali uariantur uenti. Praeterea accessus iuxta aequinoctialem ex utraque solis parte perniciores sunt. Ex his igitur aequius erat numero dierum non assentiri. Praeterea quod efficatius est quod conputatio facta aethiopas & rhinocerotum conuentum in frigidam alteram zonas oppositae habitabilis terrae extendit. Ratio. n. ipsa asserit omnia ani malia omnesque plantas aeque similitudinem unam trahere sub una caeli quam litate: aut aeris temperie: hoc est sub eisdem parallelis aut sitibus aequaliter ab utroque polo distantibus iuxta proportionem unam omnium qualitate; esse. Quare marimus iuxta hyemalem tropicum latitudinem perstrirxit: nulla praebita ratione tantae contractionis. Si admittat quis dierum numerum & peragrationum nauigationumque seriem quam ipse exprimit. Sed & hoc aniaduertes ille numerus tantumodo diurnorum stadiorum minuit idque praeter modum atque consuetudinem agit quousque ad optatum: & oportunium parallelum deueniatur. Agendum autem contra fuit. nam diurnae quidem peragrationi eidemque possibili facile fuit credendus: aequalitati uero itineru leu nauigationum: aut quod per lineam rectam omnino itum fuerit assentiri minime decuit: cum ex bis distantia quaesita non posset haberi sed nouissime fafuit: quod eadem latitudo ultra aequinoctialem protenderetur: sed hoc ipsum ex certiori modo obseruatione.s.

---

Claudius Ptolemaeus (with Jacobus Angelus de Scarperia, Angelus Vadius, Barnabas Picardus), Cosmographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia.
