Latin
CAPVT NONVM
Claudius Ptolemaeus, Cosmographia 13
Unproofread scanNot analysed yet
quorundam superiorum cognoscere erat aequius: quod omnino diligentissime explorasset quis, si ex mathematicis plane considerauisset: quae in illis regionibus accidunt. Cu uero animaduersio daec haud habita fuerit: relinquitur, ut quod magis ratio dictat simplicius quantitatem distantiae: quae aequinoctialem egreditur: animaduertamus. Habetur autem id per genera atque formas colores animantium ibi degentium: ex quo non uidetur consequens esse parallelum Agisimbae regionis: qua liquet Aethiopum esse usque tropicum hyemalem artingere sed circa aequinoctiales terminari. no. n. apud nos in locis illi oppositis: hoc èst sub aestiuo tropico colores habentur Aethiopum nec rhinocerotes aut elephanses sunt: sed in locis non multum Australioribus modice nigrent: quemadmodum qui itra Siene tricondaschinum habitant: quales ob eandem causam Marinus ille describit esse garamatas: quos nec in ipso aestiuali tropico nec magis eodem tropico septentrionales sed longe a ustraliores esse tradit. In locis autem circa meroem abunde sunt nigri: &cum primum puri aethiopes, ubi elephantum &monstrosorum animantium genus alitur. Quod non ponendi aethiopes sunt magis australss quam parallelus oppositus parallelo per meroem.