# Cosmographia 13-2

Claudius Ptolemaeus, Cosmographia, CAPVT DECIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/13-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/13-2

CAPVT DECIMVM Vare nunc usque actum bene uideri poterit, hoc est quousque traditio illuc nauigantium narrat aethiopes agisymbam regione; & Prassum promontorium caeteraque: quae in eodes parallelc sunt sita in opposito per meroe parallelo describere. Id autem erit in situ distanti ab aequinoctiali uersus meridiem gradibus pariter sexdeci ac tertia cum duodecima: stadiis uero octomilibus & ducentis ferme: quo pacto tota eiusdem habitabilis latitudo pene colligitur graduus septuagita & nouem / ac tertia & duodecima uel ad summum octoginta, stadiorum uero quadraginta milium: distantia quippe inter magnam leptem & gara mam: quemadmodum Flaccus atque Maternus tradiderunt: stadiorum ponitur quinque milium pariter ac quadringentorum: uigesima nanque dies secunda profectio est emendata post primum iter ut tota ad meridiem uel ad septentrionem directa sit: cum primum iter ob flexiones dierus triginta fiunt: numerum autem stadiorum cuiusque diei eos exposuisse memorat: qui id iter saeepius peragrauerunt: quaemsed non tantum pulchre sed necessario animaduersum est ob aequandi diuersiones, quemadmodum autem d raris magnisque ac nundum recte exploratis distantiis dubitandum est, sic illis: quae nec magnae nec rare sed saepius a multis peragratae sunt credi fas est, Quae de longitudine a Marino male tradita sunt

---

Claudius Ptolemaeus (with Jacobus Angelus de Scarperia, Angelus Vadius, Barnabas Picardus), Cosmographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia.
