# Cosmographia 14

Claudius Ptolemaeus, Cosmographia, CAPVT DECIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/14

CAPVT VNDECIMVM D quantum igitur spatium situs nostrae habitabilis congrue extendi in latitudinem possit: Ex his nobis manifestum est. longitudinem uero Marinus inter duos meridianos notat quindeci horarum spacia continentes: nobis autem uidetur distantia hanc uersus solis ortum plusquam deceat extendi: quae si contrabatur iuxta fas debitumque non integra duodecim horarum spacia constituere posse uidebitur cum in ultimo occidentis termino similiter ponantur Insulae fortunatae: plagam uero maxime orientalem Seres, Sienaeque atque Catigara terminant. Distantiam. n. ab insulis fortunatis ad transitum Euphratis per hierapolis sub parallelo per Rhodum similiter seruamus & nos cum numero stadiorum: ab ipso sigillatim exposito partim ob frequentem itineris usum: partim quia in maioribus distantiis uidetur & ipse recte collegisse id quod ex flexionibus & inaequalitatibus itinerum emendandum fuerat. Deinde etiam quia ponit gradum unum, qualium est maximus circulus trecentorum & sexaginta in superficie terrae quingenta stadia intercipere: quod ex notis certisque dimensionibus liquet. similem autem circumferentiam Rhodiensis paralleli: hoc est distan tis ab aequinoctiali triginta & sex gradibus quadringentorum ferme stadioruesse exponit: quod enim in eis aequalitatem rectam excedit secundum ratione; parallelorum: ex paucitate sua pinguiori donatur computo. Distantiam uero quae ab ipso transitu Euphratis: usque ad turrim lapideam comprehenditur: Inquit ipse Schinorum octingentorum ac septuaginta & sex esse: stadiorus uero uiginti & sex milium, ac ducenturum & ectoginta. Deinde a turri lapidea usque ad Seras Metropolim Serum iter dicit esse Septimestre. Stadiorum aute triginta & sex milium ac ducentorum. ueram ut ambas distantias ad eundes paralelum redigamus iuxta aequam contractionem utramque emendemus. in ambabus quippe peragrationibus non uidetnr ipse defalcasse: quod ex enormi tate circumflexionum superest. Praeterea & in secundo etiam itinere in easdem uidetur incidisse fallacias: in quibus a garamantibus ad gesymbas lapsus est. ibi.n. computato stadiorus numero per menses quattuor coactus est eum plusquam ad medium restringere: possibile quippe non fuerat per tot dierum spacium iter semper uniforme fuisse: quod in septimestri pagratione etia contigisse haud absurdum est: imo magis comum quam i itinere garamantus. Illud. n. iter a rege prouinciae actum est, cum non parua sicut decuit diligetia. Deinde sub caelo omnino sereno.

---

Claudius Ptolemaeus (with Jacobus Angelus de Scarperia, Angelus Vadius, Barnabas Picardus), Cosmographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia.
