# Cosmographia 15-2

Claudius Ptolemaeus, Cosmographia, CAPVT DVODECIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/15-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/15-2

CAPVT DVODECIMVM Vam ob causam: & quoniam id iter sub uno solo parallelo non è sed lapidea turris circa Bizantii parallelum: & Serae austra. les magis sunt, quam parallelus per Hellespontum aequum uidetur multitudinem stadiorum ex septimestri collectorum non adminus: quod ad medium secare sed pro expeditiori intellectu ad solam medietates ut computari possit data distantia stadiorum decem & octomilium atque centum: graduum uero quinque & quadraginta cum quarta: & enis praeter rationem est & omnino absurdum in utraque hac peragratione tantae sectioni non assentiri ac in itinere garamantum eandem contractionem concedere quod impromptu ratio ibi est. Differentia.s.animantium degentium in agisymba regione: quae nequaquas possunt praeter naturalia sibi loca traduci. a turri uero lapidea ad seras id pari modo non acceptare: quod eadem ratio illic adduci nequeat: sed per totam distantiam siue minor ea sit, seu amplior si milis ipsius aeris qualitas: & impressio sit. quemadmodum siquis: quia in fur to deprehendi nequeat iusticiam negligat contra ipsius philosophiae documenta. Vnde primam distantiam: quae.s.est ab Euphrate ad turrim lapideam octingentorum ac septuaginta & sex schinorum ob itinerum flexiones ad octingentos tantum schinos contrahimus.

---

Claudius Ptolemaeus (with Jacobus Angelus de Scarperia, Angelus Vadius, Barnabas Picardus), Cosmographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia.
