# Cosmographia 15

Claudius Ptolemaeus, Cosmographia, CAPVT DECIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/15

peragratio aute a turri lapidea ad seras ualidiores suscipit hyemes. Subiacet nanque ut ipse ponit: parallelis per Bizantium bellespontumque: ex quibus dilationes multas in itinere ipso fieri necesse fuit: cum etiam eius profectionis causa negociatio esset. Refert.n. Maen uirum Macedonim: qui etiam Ticianus dicebatur. Patre & ipso negociatore genitum buiusce itineris dimensionem notauisse non quod ipse ad seras perrexerit: sed eo aliquem destinauerit sed negociatorum relatibus: & ipse hauc assentiri uidetur. Vnde Philemoni non annuit, qui lougitudinem Iberniae Insulae ab ortu solis ad occasum uiginti dierum exponit. memorat. n. ipsum a negociatoribus eam percepisse: quos negligentioris ueritatis esse scribit circa eorum comercia occupatos: eosdem etiam ipse inquit persaepius ex inani quandam ambitione distantias maxime augere: hic autem in septimestri profectione nihil memoratu dignum rettulisse eos qui id iter dimensi fuerit pro magnitudine temporis monstrum est. Emendatio longitudinis nostrae habitabilis a peragrationibus.

---

Claudius Ptolemaeus (with Jacobus Angelus de Scarperia, Angelus Vadius, Barnabas Picardus), Cosmographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia.
