Latin
CAPVT TREDECIMVM
Claudius Ptolemaeus, Cosmographia 17
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT TREDECIMVM Oniectare quis posset tantundem esse longitudinis spacium etiam ex distantiis: quae a Marino tractantur nauigando ab India usque ad sinum sinarum atque cattigara si quam maxime propius ratio habeatur sinuum ac inaequalitatum nauigationus situumque ipsarum regionum: post. n. colchorum sinum a promontorio: quod nuncupatur Cory Suscipi inquit sinum argaticum; constareque usque ad curulim urbem stadiis tribus milibus ac quadraginta: additque eas ciuitatem sitam esse ex parte boreae eiusdem Cory promontorii. Colligi igitur posset eadem transfretato tertia parte deducta iuxta normam gangetici sinus stadiorum ferme duorum milium ac triginta cum tota uentorum inaequalitate: ex quibus ut ad continuum. unumque cursum deueniatur: tertia etiam parte sublata relinquent stadia mille ac trecenta, &fere quinquaginta inxta Boreae situm. quo redacto ad situm aequinoctialis paralleli &aduentum apeliota deductione medietatis iuxta rationem anguli transumpti habebimus distantiam intercepta; a duobus meridianis: hoc est ab eo qui per Cory promontorium scribitur: &ab eo qui per currulim adnotatur stadiorum sexcentorum ac septuagita &quinque: graduum uero ferme unius cum simplici tertia. Horum. n. situus paralleli nulla memorabili nota a maximo circulo differunt dictum a curuli urbe nauigationem inquit esse uersus hyemalem solis ortum usque pulas constareque stadiis nouem milibus ac quadringentis &quinquaginta: a quibus etiam tercia parte dempta obuentorum cursuumque inaequalitatem habebimus ad unum continuum motum ad eurum fere directum distantiam stadiorum pene sex milium, ac trecentorum: a quibus sextam partem deducentes ut redigatur distantia ad parallelum aequinoctialem inueniemus distantia; horum meridionalium stadiorum esse quinque milium ac ducentorum &quinquaginta: graduum uero decem &semis. hinc gangeticus sinum ponit decen &nouem milium stadiorum: a paluri quidem ad sandam urbem, quasi uersus ortum solis aequinoctialem per eundem nauigando sinum tradit decem milium stadiorum: &quoniam ad aequinoctialem ortum dirigitur ferme uersus cursus ex montium inaequalitate tercia tantum pars ab eodem deducitur numero: quo facto relinquetur ut horum meridionalium sit distantia stadiorum octomilium, ac sexcentorum &septuaginta: graduum uero decem &septem cum tertia. Deinde nauigatione a sanda ad urbem Tamala facit stadiorus trium milium ac quingentorum aduersus hyemalem solis ortum. Pro iaequalitate autem cursus iterum partem terciam deducentes habebimus in motu continuo stadia duo milia &trecenta &triginta.