# Cosmographia 19

Claudius Ptolemaeus, Cosmographia, CAPVT DECIMVMQVARTVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/19

Vnd non congrue totidem graduum ab aurea chersoneso ad Zabas: & hîc ad cattigara ponenda distantia e ab aurea autem chersoneso ad zabas corripere distantiam non oportet: quia per inde transigitur ac si sub aequinoctiali circulo sita foret: cum ea quae iteriacent loca me ridiei oppoita protendantur. Distantiam uero a zabis ad cattigara contrahere doca cum nauigatio eam sit uersus notum & plagam orientalem: ut situ ad normam aequinoctialis haber possimus. Si ergo medietates graduum tribuamus utrique distantiae perper ignotum excessus ipsius. Deide terciam partem graduum: qui sunt a zabis ad cattigara decem cum tercia demamus ob inclinationem annotatam habebimus distantiam ab aurea chersoneso ad cattigara aequata situi aequinoctiali graduum ac septem ferme cum sexta. Ostensum est autem a Cory promon. usque ad aureum chersonesum gradus esse trigita ac quattuor cum quadruplici quita. Vnde tota distantia a Cory ad cattigara graduum fere quinquaginta ac duorum colligitur. Sed meridionalis quidem: qui scribitur per principius Indi flu. paulo iuxta morinum est occidentalior promontorio septetrionali insulae Taprobanes quod Cory opponitur: & ab hoc distat meridionalis designatus per hostia Vaetii flu. horarum spaciis octo: gradibus uero centum ac uigiti. praeterea meridianus huiusce Vaetii a meridiamo notato per insulas fortunatas abest gradibus quinque unde colligitur meridianum per Cory a meridiamo per insulas fortunatas descripto stare paulo plus centum ac uiginti & quinque gradibus. Meridianum per cattigara a meridiano earundem insularum paulo etia plus centum & septuagintaac septem gradibus iuxta eandem ferme distantiam graduum collectorum in parallelo rhodiensi: sed ponatur longitudinem usque metropoliz sinarum integrorum esse graduuz centum, ac octuagita. horarum uero duodecis: cum fateantur omnes eam magis orientales esse quam cattigara. Colligit igitur longitudine; per insulam rhodum stadiorum esse septuaginta & duorum milium. De iis quae in expositione particulari Marinus dissentit

---

Claudius Ptolemaeus (with Jacobus Angelus de Scarperia, Angelus Vadius, Barnabas Picardus), Cosmographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia.
