# Cosmographia 2

Claudius Ptolemaeus, Cosmographia, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/2

Vt autem ea: quae ab illo absoluta diuino quodam in genio sunt: cum nostris etiam habeantur: in latinum ipsa curaui transferre sermonem: opus nempe impeditum. & siP: ut de suo iquit mella: eloquentiae minime capax. eo hoc magis erit: quod praecepta ipsa tradduntur: quae in elegati etiam materia. non nisi dicendi genus ab elegantia ferme semotum posse admittere uidentur. Prae terea cum circa caelestes maxime uersentur circulos: obque id cum obscuriora etiam sint suauia minus sicuti sunt ita etiam iudicantur. Quare sacrum presensque numen expectata religionis uerae salus: quem nulla diuinarum, & humanarum rerum arcana latent: quae ad pessundamdum orbis: qui nunc tibi subiicitur regnum humana pietas & diuinum allicit praemium: quem ne ab hoc nostrum desiderandum opus supernum quod dag praesagium futuri iam ia; imperii tui impulit: ut plane hinc cognosceres ? amplissimam potestatem totius orbis mox esses adepturus. Veniam dabis pontifex maxime Hieronymi praesertim diuini interpretis memor: qui de interprete Cicerone: quem eloquentiae aureum flumen appellat se admirar loquitur. quod interdum in transsetendo ita haesitet: ut qui a Cicerone dicta nesciat a Cicerone dicta non credat. Ceterum geographiaz: hoc est terrae descriptionem: Auctor hic noster hoc omne opus graece nuncupat: quam appellationem uir saeculi nostri erudentissimus Manuel Constantinopolitanus suauissimus lrarum graecarum nostri saeculi apud nos praeceptor, dum in latinum eloquium id transferre ad uerbum licet pariter incipit non mutauit: sed nos in Cosmographiam id uertimus. quod uocabulum licet etiaz graecum sit: tamen apud latinos ita usitatus est, ut iam pro nostro habeatur: credamusque uirum eum: si id quod transtulit emendasset: omnino illud in Cosmographias mutaturum fuisse. Nam si Plinius caeterique latinitqui terrae situm descripserunt: opus suum Cosmographias appellant. Et auctores ipsi Cosmographi dicuntur: nescio cur Ptolemaei opus: qui idem tractat: eodem uocabulo apud nos appellari non debeat. Si uero uelint Ptolemaeum ipsum: ut diximus longe a nostris differre Cosmographis. Nam assertiores huius operis quam maxime ex caelestibus sumit tum magis nobiscum sentiunt/ cum in Cosmographiae uocabulo plus quiddam quam ipsa notetur terra: quae geographiae nome tribuit. Cosmos.n. graece mundus latine: qui terram caelumque ipsum: quod per totum hoc opus tanquam rei fundamentum adducitur: plane significat: quod ergo geographiam dicunt graeci in omnibus Cosmographo rum operibus exemplo nostrorum. hoc maxime in opere Cosmographia uisus e proprius dici. S; de his satis. Ia iam Ptolemaeum ipsum latiae loquetes audiamus.

---

Claudius Ptolemaeus (with Jacobus Angelus de Scarperia, Angelus Vadius, Barnabas Picardus), Cosmographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia.
