Latin
SEQVITVR
Claudius Ptolemaeus, Cosmographia 28
Unproofread scanNot analysed yet
centum &quidecim: numerosque in ipsis sigillatim notabimus exordium ab aequinectiali sumentes. In his itaque numeris in regula positis poterimus ducere parallelos: ut meridionalis: qui in tabula notatus est. si easdem haberet ipse sectiones non confundat descriptiones uocabulorum in locis sibi conterminis diuidentes deinde aequinoctialem in gradus centum &octoginta: qui spacia duodecim horarum amplectumtur numerusque eorum annotatis in ipo iuxta meridianum magis occidentalem exordientes aciem regulae traducemus ad notatum gradum longitudinis, deinde per ipsius regulae sectiones habito latitudinis: quam uoluerimus numero utriusque spacii locum in puncto captabimus in quo eum describemus quemadmodum in sphaera notatum est: magis etiam similem atque coaequale; facere poterimus designationem habitabilis nostrae in plano si meridionales lineas per phantasiam assumamus ad normam linearum meridionalium: quae in sphaera sunt: ut axis ipse nostri aspectus in positione sphaerae transeat per sectione meridiani: qui in aspectu nro diuidit longitudinem nostrae habitabilis &per sectionem paralleli: qui ipsius latitudinem secat.