# Cosmographia 300

Claudius Ptolemaeus, Cosmographia, SACARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/300
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/300

Et ab his quidam defluunt in laxartum flu. & Tapuri montes: quorum fines 120. 56. &. 129. 49. à quibus iterum ac laxartum quidam amnes excurrunt. Apud autem hos inter Imaus monte surgunt Sicbi: quorum fines gradus habent 121. 58. & 132. 62. & qui uocantur anaraei montes: quorum fines 130. 56. & 137. 50. post quos est flexio montis Imai ad septentrionem uergens. colunt autem hanc scythiam omnem uersus septentrionem prope terram incognitam: qui communi uocabulo alani Scythae nominantur, & suobeni & alanorsi. partem autem: quae sub his est: tenent Saetiani & Massaei: & sicbi. & iuxta Imaum montem tectosaces. iuxta autem orientaliores Rha flu. fontes rhoobosci. Sub quibus asmanis postea Paniardi. sub quibus iam apud fluuium est canodipsa regio: & sub ipa Coraxi post Orgasi: post quos usque mare erymmi: quorum uersus ortum solis sut Asiotae. post Aorsi: post quos laxartae genus magnum iuxta eiusdem noins flu. usque flexionem ad tapuros montes. Iterum sub Saecianis Mologeni. sub quibus usque ad Rhymmicos montes sunt Sanitae sub samaeis, & alanis monti bus Zaratae & sasones & qui orientaliores Rhymmicis montibus sunt Ty biacae: post quos sub laretis Tabiei: & lastae: & Machaetegii uxta norosum montem. sub quibus Nosorbes & norossi: & sub his Cachagae Scythae iuxta laxartas. Sunt autem & Aspisiis montibus magis orientales aspisii Scytha occidentaliores autem Gallactophagi Scythae. Similiter autem & taphuris montibus & sucbis orientaliores sunt Tapuraei. anaraeis uero montibus & Astrcatae monti imminent eiusdem nominis Scytbae. Anaraei quidem sub aganorsis. Ascatacae autem orientaliores Tapuris montibus sunt: & usque Imaum montem incolunt. Inter autem oxios montes & sectionem quae apud Oxiam est laxarti: & littora: quae iacent inter duos amnes: tenent Aracae: iuta laxartum. sub autem Namascae. Postea sagaraucae, & iuxta oxum flu. Rhi bii in quibus est ciuitas Danaba loq.

---

Claudius Ptolemaeus (with Jacobus Angelus de Scarperia, Angelus Vadius, Barnabas Picardus), Cosmographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia.
