# Cosmographia 324

Claudius Ptolemaeus, Cosmographia, SCYTHIAE EXTRA IMAVM MONTEM SITVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/324
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/324

Inter montem Imaum & Bepyrrus Tacoraei sunt maxime ad arctos uergentes Corantali sub eis. Postea passalae: post quos supra maandrum tiledae uocant autem sic besadas. sunt.n. mutilati crassi & fronte latiores colore albi Supra autem ciradiam: in qua dicunt fieri optimus malabathyum. habitat iuxta quidem montem maeandrum tamenae anthropophagi. supra argenteam regionem: in qua multa dicuntur metalla non signata esse. sita est aurea regio Besyngitis proxima: & haec metalla auri quam plura habet: qui eam incolunt similiter dicuntur albi colore & crassi & mutilati atque simi. Iter inter bepirrum montem & montes Damascos: quo magis ad arctum uergunt tenent aminachae: & sub his sunt indaprathae. post quos Ibethingae: post dabassae: & usque maandrum nangalotae: quod nudorum significat mudum. Interque montes Damascos: & limitem qui uersus est sinas maxime septentrionales sunt cacobae: & sub his basanarae. postea chalcitis regio: in qua plura mtaalla aeris sunt subque huc usque magnum sinum cudutae: & Barae: post quos sindi: & post daonae iuxta cognominem fluuium: & post ipsos montana sunt iuncta regioni lestorum Tigres habentia, & elephates. hanc Lestorum regionem qui colunt siiuestres esse dicuntur: & in specubus habitai similem hippotamis: quae sagittis minime uulnerari potest. Ciuitates aute& uillae huius membri mediterraneae nominantur post eas:que iuxta Gangem expositae sunt hae Salampura Canogiza Chalina Et in hac dicitur conchas multas fieri: & qui hanc incolunt nudi continuo de gere feruntur: uocarique gymnatas sunt & insulae tres Sidae anthropophagorum Australis Quorum medium Bonae fortunae Australis Sarusae quinque In his anthropophagi incolae esse perhibentur Similiter aliae anthropoph agorum insulae tres: quae sabadicae appellantur 160. Australis 8. T.

---

Claudius Ptolemaeus (with Jacobus Angelus de Scarperia, Angelus Vadius, Barnabas Picardus), Cosmographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia.
