# Cosmographia 330

Claudius Ptolemaeus, Cosmographia, SINARVM SITVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/330
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/330

Sumaria descriptio tabulae orbis nostri Ostrae habitabilis situs in tres maximas partes diuisus est: quem admodum et uetustioribo: qui sigillatim haec perscrutati sunt: qui ue horum omnium commentaria reliquerunt: et ut nos ipsi partim ex uisu: partim ex illorum traditione cognouimus. Tabulam autem totius habitabilis fingere proposuimus: ut ingeniis doctrinarum cupidis nihil in expertum sit rerum earum: quae mentem pro parte exornare: animoque quicquam f historia conferre: et ipsum ad naturale quoddam acumen excitare possint. Pars totius nostrae habitabilis terminatur ab ortu solis terra incognita: quae populis orientalibus maioris Asiae sinarum.s.atque serum adiacet. a meridie sil iter terra incognitatquae Indicum pelagus cingit: quae ue amplectitur meridionalem aethiopiam regionem agisymbam appellatam. ab occasu et terra incognita quae sinum Aphricae aethiopicum cirgit: et deinde occidentali oceanc qui ultimus occidentis partibus adiacet. a septentrione oceano: qui inde perpetuus insulas Britaniae circumplectitur ac partes aeuropae maxime septen trionales claudit. Ducalidonius atque Sarmaticus is appellatur. Praeterea limites reliquos habet terram incognitam: quae partibus Asiae maxime septentrionalibus imminet Sarmathiae .s.et Scybiae / atque Seruz. caeterum ex aequoribus: quae a terra admittuntur nostrum quidem mare: qui cum sinibo sibi iunctis in Adrianum: in aegeum pelagus: in propontidem in potum paludemque Moeotim exit in oceanum per fretum tantum herculeum faciens in silitudinem chersonesi. haec angusta pelagi ferme Isthmum: hyrcanum uero: quod et Caspium dicitur: ab omni parte ambitur a terra Insulae similitudinem ex oppoito ducens. haud aliter d mari indico dicimus. Omne. n. cum suis sinibus Arabico. Persico. Gangeticoreoque qui proprio uocabulomagnus sinus appellatur. a terra similiter ex omni parte clauditur. Vnde ex tribus maxime totius orbis partibus Asia coniungitur Africae per dorsum Arabiae: quod nostrum mare ab Arabico sinu excludit. Praeterea per terram incognitam: quae Indicum pelagus circumplectitur. Europae autem iungitur per dorsum: quod inter paludes moeotim: et Sarmaticum oceanum est in Tanais fluuii a lueo. Africa ab europa disiungitur athlantico solum freto p se ipsam europe nulla ex parte contigua: sed per Asiam maxime cum Asia utrique earum contermina sit obuiam ambabus accedens penes orientales ipsarum plagas: harum trium partium prae magnitudine Asia prima est. se cunda Africa: tercia europa. Similiter inter maria: quae a terra circum amplectuntur: ut dictum est: prae maiori spacio Indicum pelagus primum est: secundum mare est nostrum: tercium Hyrcanum siue Caspium. Praeterea insignorum sinuum primus: et sil iter maximo est Gangeticus: secundus Persicus: tercius is qui magnus dicitur: quartus Arabicus: quintus aethiopicus: sexto ponticus. septimus aegei pelago. octauus paludis moeotidos. nonus adria ticus. decimus propontidis. Insignarum insularum. prima est taprobane. secenda albionis insula Britanorum. tercia aurea chersonesus. quarta hibernia britanorum. quinta peloponesus. sexta sicilia. septima sardinia.

---

Claudius Ptolemaeus (with Jacobus Angelus de Scarperia, Angelus Vadius, Barnabas Picardus), Cosmographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia.
