# Cosmographia 332

Claudius Ptolemaeus, Cosmographia, SINARVM SITVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/332
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/332

In maxime septentrionali per thulen 20. omnis differentia totius latitudinis est horarum aequinoctialium nouem. Circularis sphaerae cum habitabili terra descriptio Vae suprascripta sunt d uniuersali situs dispositione usque huc cu aequa dimensione habentur. non autem in congruum est his addere quomodo hemisphaerium terrae: quod ostenditur describi possit in plano contentum sub sphaera circulari. cum igitur plures ad id ostendendum elaborauerunt: & absurdissime hac demonstratione usi fuerit prae ponatur circularem sphaeram esse describendam in plano terra interius conprehensa: aspectus itaque oculi situm habeat per quem recta linea sit in conmunissi mis sectionibus meridianis: qui per signa tropicorum transit: qui ue habitabilis terrae longitudinem secat: & parallelus per sienen notatus i terra diuidens: & hic latitudinem habitabilis. sic habeantur autem rationes magnitudinum circularis sphaerae: & terrae: & absentiae ipsius aspectus ut in distantia: quae colligitur inter circulum iuxta aequinoctialem: & tropicum aestiuum. tota pars orbis nobis noti appareat Australiori semicirculo per medium signiferi circulum super terraz constituto: ne ultra ipsus quaedam additio fiat ipsius habitabilis ab boreae hemisphaerium inde protensae: quod gitur subiectis his dicti circuli meridiani unius rectae lineae secundum ipsum axem praebeant phantasiam, tanquam aspectu ipso cadente per ipsos in plano: & quod parallelus Sienes rectus sit ad illa ex simili ratione. Reliqui uero: qui describuntur flexi in modum arcuus ad rectas ipsas appareant meridiani quidem ad lineam: quae per polos trasit. Paralleli uero ad ea quae per Sienen: & hi magis: qui ab illis ex utraque parte plus distat manifestum est. Quomodo autem ostendamus descriptionem similem? quam maxie ferri possit imaginibus oculorum facile nobis erit in modum hunc sit meridia. nus: qui per signa in sphaera circuli aequinoctialia transit. a.b.c. d. circa centrum. e: & diametrum. a.e.c. & intelligamus. a. quidem in polo arctico. C. uero in antarctico: sumanturque. b. f. &. d.g. &. b. h. &. d. K. circumferentiae in distantiis tropicorum ab aequinoctiali. a. autem &. l. &. a. m. &. &. n. c. & g. 0. in distantiis polorum arctici: & antarctici: & diuidatur diameter aestiuius. a.e. iuxta. p. cum ergo parallelum per sienen inter, e. &.p. oporteat situm esse: & ratio circumferentiae a parallelo Sienes ad aequinoctialem ad tertatimorium hoc quatuor fere sit ad quindecim. medietatis autem. e. p. ad. e. a.p eorundem fere quattuor ad quindecim sit epitricus erit. e. d.

---

Claudius Ptolemaeus (with Jacobus Angelus de Scarperia, Angelus Vadius, Barnabas Picardus), Cosmographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia.
