# Cosmographia 334

Claudius Ptolemaeus, Cosmographia, SINARVM SITVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/334
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/334

aniaduertedus etiam est: ut lineae solae ipsi sint circuli cum quadas commensurabili latitudie & colore differenti. Praeterea ut ipse portiones: quae ultra terram ponentur obscuriores colores habeant, quam portiones: quae aspectui offerentur: quodque ab aspectu remotiora quam portiones coincidentes a propinquioribus incidantur per additiones pariter uerarum imaginum in circulis ipsis: & terra ipsa praeter haec quod signorum circulus super terram quidem incedat iuxta semicirculus australem: & per tropicum hyemalem. Incidatur autem ab ipsa secundum Sorealem: & per ipsum aestiuum tropicum adscribamus: & his in oportumioribus locis proprias denominationes: & in ipsius terrae circulis numerum distan tiarum: & horarum ipsius habitabilis. Circiter autem exteriorem circulum uentorum pariter denominationis apponemus: quemadmodum in sphaera cir culi: ad adiacentes quinque parallelos & polos ipsos. Epilogus praefatae extensioni Viusce extensionis epilogus congrue hic uidebitur.

---

Claudius Ptolemaeus (with Jacobus Angelus de Scarperia, Angelus Vadius, Barnabas Picardus), Cosmographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia.
