# Cosmographia 335

Claudius Ptolemaeus, Cosmographia, SINARVM SITVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/335
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/335

descriptio circularis sphaerae i plano cus terra in eodem comprehensa habebitur: si oculi nostri aspectus figetur in situ: secundum quem in conibus sectonnibus meridianus circulus per puncta gradiens tropicorum linea recta fiet: qui circulus nostrae habitabilis diuidit longitudinem. Praeterea paralelus per sienen descriptus: qui circulus latitudinem ipsius habitabilis fere partitur aequaliter. Sic autem habeantur rationes magnitudinum sphaerae: & ipsius terrae: & distantiae ipsius aspectus ut in spatio: quod interiacet inter cir culum iuxta aequinoctialem: & circulum iuxta tropicum aestiuum tota appareat habitabilis nobis nota australiori semicirculo per medium signorumcirculum constituto super terram ne sub hoc quaedam additio habitabilis nrae fiat: quae ad arcticum hemisphaerium extendatur, ex quo dicti quidem meridiam secundum axem ipsum unius rectae lineae facient phantasiam tanqua aspectu ipso in plano per ipsos cadente: & parallelus: qui scribitur per sienen rectus etiam ob similem causam uideatur. Reliqui uero circulorum annotan dorum uersi per curuitates appareant ad lineas ipsas rectas meridiani quidem ad eam: quae transit per polos. patalleli uero ad illam: quae per sienen: illique magis ex utraque parte ad illa plus distant: & circulus arcticus magis quam aestiuus tropicus: quod magis ad arctum uergat. hyemalis uero tropicus magis quam aequinoctialis: quod ad meridiem inclinatur. Praeterea antarcticus magis quam ipse hyemalis tropicus. situm autem habet ipsius terrae cognita per tit oceanus quidem ipse nulla ex parte ipsam circumalluat nisi tantumodo i finibus descriptis in rhaptis ex parte: & europae iuxta uetustiorum traditones.

---

Claudius Ptolemaeus (with Jacobus Angelus de Scarperia, Angelus Vadius, Barnabas Picardus), Cosmographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia.
