# Cosmographia 337

Claudius Ptolemaeus, Cosmographia, CLAVDII PTOLEMAEI LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/337
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/337

Praeterea particularibus in tabulis anotabimo meridianos ipsos non inclinatos: & flexos: sed inuicem aeque distantes. cum autem in uniuersa habitabili latitudinis & longitudinis termini iuxta magnas supti distantias non faciunt in extremis circulis insignes quosdas excessus: sic nec in quaque tabularum. Deinde cum iuxta proportionem paralleli tabulam di uidentis ad maximum circulum dicimus fieri decem graduum comparatone: id quoque ad totam distantiam tabulae non quaeramus. Sed id solum: quod ab uno extremo ad aliud extremum distat. Quae deceat ad quanque tabulam adaptare Is igitur praesuppoitis huiusce modi diuisiones agredientes europae tabulas dece constituemus. Africae tabulas quattuor. totius Asiae tabulas duodecim. In tabula uero quals summa quandam addiiciemus praeponentes: cuius continentiae tabula quaeque sit: & quam magna & quas habeat regiones seu prouincias: & quam rationem habeat parallelus qui per mediam ipsam incedit, quam certius fieri potest ad ipsum meridianum & quae totius tabulae fiat circumscriptio subordinantes per regionem qua libet insignium ciuitatus: eleuationes assumptas ad magnitudinem maxiorum dierum in ipsa. distantias uero secundum longitndines capiemus per absentias a meridiano per alexandriam siue ad ortus solis siue ad occasum ex magni tudine: siue numero horarum aequinoctialium. Praeterea quibus signorum circulus subiaceat: & quibo aut semel aut bis sol supra uertices fiat: & quomodo situm habeat ad tropicos ipsos addidissemus: etiam quas supra uer ticem haberet si obseruatae apparerent latitudinis ad ipsum aequinoctialem hoc est si semper per eosdem parallelos ducerentur. Cum aut ostenderimus in opere mathematico: quod fixarum sphaera uoluitur ad consequentes orbis reuolutiones: & aequinoctialibus signis: neque circa polos aequinoctialis: se circa polos circuli per medium zodiacum incedentis quemadmodum in erraticis non possunt e adem astra eorundem locorum semper supra uerticem esse: sed necessario tranfferri alia ad loca magis septentrionalia, quam prius.

---

Claudius Ptolemaeus (with Jacobus Angelus de Scarperia, Angelus Vadius, Barnabas Picardus), Cosmographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia.
