# Cosmographia 7-2

Claudius Ptolemaeus, Cosmographia, CAPVT QVARTVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/7-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/7-2

CAPVT QVARTVM Is ergo sic habitis qui regiones sigillatim circumambulaueresi huiusmodi obseruationibus usi fuissent omnino certam descriptionem nostrae habitabilis facile acquirere potuissent. S3 cum solus Hipparchus paucarum admodum ciuitatum pro earum copia: quae in Cosmographia notantur eleuationes poli arctici nobis tradiderit: ac leca per pauca sub eisdem sita parallelis notauerit. aliqui uero post ipsum quaedam rettulerunt locorum oppositorum non tamen quae aequa liter distarent ab aequatore: sed simpliciter sub eisdem sita meridianis id sumentes ex nauigationibus: uel borea: uel austro secundo factis: quam plures autem distantiarum praesertim quae ad ortum solis siue ad eccasum uergerent conceptae fuerint ex generali quadam traditione: non ex auctorum ipsorum ignauiased quod nundum diligentioris mathematicae usus foret. Praeterea quia non multi defectus lunares in eodes tempore diuersis in locis cum obseruati fuerant: quemadmodum eclipsis illa quae i Arbilis sub hora quinta.

---

Claudius Ptolemaeus (with Jacobus Angelus de Scarperia, Angelus Vadius, Barnabas Picardus), Cosmographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia.
