# Cosmographia 7

Claudius Ptolemaeus, Cosmographia, CAPVT TERTIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/7

Sed si huiusmodi distatia non est sub circulo per polos descripto: sed sub alio quolibet maximorum idem ostendi potest obseruatis pari modo eleuationibus poli in terminis ipsius di stantiae, & animaduerso simul situ: quem habet ipsa distantia ad alterum meri dionalium: quae plane demonstrauimus nos per organum: quod ad obserua tionem umbrarum struximus. per quod facile utilissima alia quam multa capta mus: & die quolibet noctuque eleuationem poli septentrionalis: omnique hora meridionalem situm habemus distantiae datae. huiusque dimensionem: hoest quales facit angulos maximus ciaculus descriptus per lineam distantiae cum circulo meridiano iuxta punctum: quod supra uerticem est: ex quibus etiam quaesitam circumferentiam per ipsum instrumentum ostendimus: & circumferentiam aequinoctialis a duobus meridianis interceptam, si paralleli alii sunt quam aequinoctialis. Vnde iuxta demonstrationem hanc: si meti emur unam solam rectamque in terra distantiam numerus stadiorum totius ambitus terrae inueniri potest. Perque autem hoc reliquum est: ut & cnium caeterarum distantiarum dimensio licet recte omnino non sint: nec sub eodem me ridiano aut parallelo percipiatur eleuatione poli, & inclinatione distantiae ad meridianum diligenter seruata. Contra.n. per rationem circumferentiae ad maximum circulum stadiorum numerus facile haberi potest a cognita circulatione totius terrae. Qu obseruata ex superioribus ponenda sit notitia per agrationum

---

Claudius Ptolemaeus (with Jacobus Angelus de Scarperia, Angelus Vadius, Barnabas Picardus), Cosmographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia.
