# Cosmographia 9

Claudius Ptolemaeus, Cosmographia, CAPVT SEXTVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/claudius-ptolemaeus-2/cosmographia/9

uerm cum ipse uideatur quibusdam animaduersione haud satis fide dig na assentiri: Praeterea circa modum designationis noscatur saepius: nec dime sionum: nec oportunae facilitatis debitas curam agere non indigne moti sumus: uti ad rationem: usumque putauimus fore commodius operi conferret & uiro. Quod quippe absque uerborum insolentia quam maxime id fieri pote rit efficere conabimur/ utrumque erroris genus attingentes breuiter uti ratio ipsa dictabit: primumque id quod ad historia attinet: queramus: ex qua opinatur ipse ad maiorem longitudinem uersus ortum solis: ad maiorem latitu dinem in meridie: quas satis sit terram nobis notam produci: non autem iniqus superficiei distantiam tendentem ab occasu ad ortum solis longitudinen appellamus / atque distantiam a septentrione in meridiem latitudinem cum motibus caelestibus parallelos similiter nuncupemus. Praeterea quod quam maxime maiorem distantiam longitudinem dicimus: plane quidem conces sum est ab omnibus distantiam nostrae habitabilis: quae ab ortu solis in occasum extenditur: multo maiorem ea esse: quae a septentrione in meridiem uergit. Emendatio latitudinis Marini ab obseruatione superiorum CAPVT SEPTIMVM Rimum igitur latitudinis terminum pont & ipse Thulen Insulam sub parallelo: qui plagam maxime septentrionalem terrae nobis notae diuidit: quem parallelum ostendit quam potest cla re ab aequinectiali distare sexagita & tribus gradibus qualium est meridia nus circulus trecentorum & sexaginta eam autem latitudinem notat triginta & uno milibus ac quingenris stadiis prope modum constet. post haec ere gione aethiopum Agisimbam nomine: & prassum promontorium ponit sub parallelo: qui plagam maxime Australem nobis cognitam finit: quem parallelum sub hyemali tropico sistit. quare omnis latitudo inter aequinoc tialem & tropicum hyemalem ac inter thule: & eundem aequinoctialem in unum coacta gradus fere septem & octoginta complet. Stadia uero quadraginta: & tria milia ac quingenta. conatur autem rationem australis finis ostendere per obseruationes quasdam fixarum ut ipse putat: & per itinera quaedam terra marique facta: quorum quodlibet attigemus breuiter. In obser uatione quidem fixarums in tertio operis sui uolumine sub his uerbis memorat Zodiacus supra torridam zonam totus fertur: ex quo in ipsa umbrae mutantu: & omnes fixae oriuntur & occidunt. Sola autem minor ursa incipit supra orizontem tota uideri in ocele plaga septentrionali stadiis quinque milibus, & quingentis. Parallelus .n. per ocelen gradibus undecim: & dupliciquinta eleuatur. ab hippparcho autem traditur minoris ursae stellam: quae australior in ea est: queue ultima in eiusdem cauda notatur a polo distare gradibus duedecim & quita duplici: ac ab aequinoctiali profectis ad tropicu aestiua lem polum articum continuo ferri supra orizontem. Australem uero magis demergi: Praeterea his: qui ab aequatore ad tropicum hyemis pergunt: australem polum supra orizontem eleuari. Septentrionalem uero deprimi.

---

Claudius Ptolemaeus (with Jacobus Angelus de Scarperia, Angelus Vadius, Barnabas Picardus), Cosmographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cosmographia.
