Latin
Ch. odacharius [Clotharius] rex Francorum. omnibus agentibus b
Clotarius I Rex Francorum, Constitutio Generalis 1
Unproofread scanNot analysed yet
Usus est clementiae principalis necessitatem provincialium vel subjectorum sibi [omnium] populorum provida sollicitus mente tractare, et pro quiete eorum quaecunque juste sunt observanda indita in titulis constitutione conscribere; quibus quantum plus fuerit justitiæ atque integritatis impensum, tantum pronius amor devotionis incumbit. Ideoque per hanc generalem auctoritatem praecipientes jubemus ut in omnibus causis antiqui juris norma[forma] servetur, et nulla sententia a quolibet judicum vim firmitatis obtineat, quae modum legis atque aequitatis excedit. In parentum ergo successionibus quidquid legibus decernitur, observetur, omnibus contra impetrandi aliquid licentia derogata: quae si quolibet ordine impetrala fuerit vel obtenta, a judicibus repudiata, inanis habeatur et vacua. Si quis in aliquo ordine fuerit accusatus, non condemnetur penitus inauditus; sed si in crimine accusatur, et habita discussione fuerit fortasse convictus, pro modo criminis sententiam excipiat ultionis. Inter Romanos negotia causarum Romanis legibus praecipimus terminari. Si quis auctoritatem nostram subreptitie contra legem elicuerit fallendo principem, nOR valebit. Si judex aliquem contra legem injuste damnaverit, in nostri absentia ab episcopis castigetnr; ut quod perpere judicavit, versatim [Forte, vel statim, HARD.] melius discussione habita emendare procuret. Nullus per auctoritatem nostram matrimonium viduae, vel puellæ, sine ipsarum voluntate præsumat expetere; neque per suggestiones subreptitias rapiantur injuste. Sanctimoniales nullos sibi in conjugium audeat sociare. Ut auctoritates cum justitia et lege competente in omnibus habeant stabilem firmitatem, nec subsequentibus auctoritatibus contra legem elicitis vacuentur; ut oblationes defunctorum ecclesiis deputatæ nullorum competitionibus auferantur, praesenti constitutione praestamus. Agraria, pascuaria, vel decimas porcorum, ecclesiae pro fidei nostrae devotione concedimus; ita ut actor aut decimator in rebus ecclesiae Mullus accedat, ecclesiæ vel clericis nullam requirant agentes publici functionem, qui avi, vel genitoris, aut germani nostri inmunitatem meruerunt. Quaecunque ecclesiæ vel clericis, aut quibuslibet personis, a gloriosæ memoriae praefatis principtbus munificentiæ largitate collata sunt, omni firmitate perdurent. Quidquid ecclesia, clerici, vel provinciales nostri, intercedente tamen juslo possessionis initio, per triginta annos inconcusso jure possedisse probantur, in eorum ditione res possessa permaneat; nec actio tantis aevi spatiis sepulta ulterius contra legum ordinem sub aliqua repetitione consurgat, possessione in possessoris jure sine dubio permanente. Provideat ergo strenuitas universorum judicum, ut praeceptionem hanc sub omni observatione custodiaut; nee quidquam alium agere aut judicare, quam ut haec praeceptio secundum legum Romanarum seriem continet, vel sexus quarumdam gentium ju3ta antiqui juris constitutione olim vixisse dignoscitur, sub aliqua temeritate praesumant.