Latin
1.35.1 to 1.35.30
Columbanus, Carmina 1.35.1-30
Unproofread scanNot analysed yet
oasibus innumeris decurrunt tempora vitae, omnia praetereunt: menses volvuntur et anni. abitur in senium momentis omnibus aetas: t tibi perpetuam liceat comprehendere vitam. olles illecebras vitae nunc sperne caducae, landa luxuria virtus superatur honesta. rdet avaritia, caecaque cupidine pectus, escit habere modum vanis mens dedita curis. illus argentum est auro, virtutibus aurum. umma quies nil velle supra quam postulat usus. os ego versiculos misi tibi saepe legendos: t mea dicta tuis admittas auribus, oro. ec te decipiat vana et peritura voluptas. spice quam brevis est procerum regumque poteubrica mortalis cito transit gloria vitae, [stas. a veniam dictis: fuimus fortasse loquaces. Omne quod est nimium, semper vitare memento. Suscipe, Hunalde libens, et perlege mente serena Dicta Columbani fida te voce monentis: 20 Quae licet ornatu careant sermonis honesti, Vota tamen mentisque piae testantur amorem. Vive Deo fidens, Christi praecepta sequendo. Dum modo vita manet, dum tempora certa salutis. Tempus et hora volat, momentis labitur aetas. 25 Despice, quae pereunt, fugitivae gaudia vitae. Non fragiles secteris opes et inania lucra, Nec te sollicitet circumflua copia rerum. Sint tibi divitiae, divinae dogmata legis, Sanctorumque Patrum casta moderamina vitae. 30 Omnia quae dociles scripserunt carmine vates. Has cape divitias: semper contemne caducas, In mentemque tibi veniat tremebunda senectus, Quam gelidae tandem sequitur violentia mortis. Ultima jam sapiens meditatur tempora vitae. Torpentes senio vires, morbosque frequentes, Incertumque diem lethi, certosque dolores. Multa senem fragilis vexant incommoda carnis. Nam macie turpi tabescunt languida membra. Tunc genuum junctura riget, venasque per omnes 40 Illius in toto frigescit corpore sanguis. Sic baculo nitens artus sustentat inertes. Quid tristes memorem gemitus? quid taedia mentis? Somnus abest oculis: illam sonus excitat omnis. Quid tunc argenti, fulvi quid proderit auri 45 Improba congeries multos collecta per annos?