# Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 1.1

Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, Instructio Prima. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/1.1

De Deo Uno et Trino. I. Instructionis valde necessariae curam gerens, primum ante omnia, quod omnibus scire primum esi, dicere breviter licet; cupio, ut quod est fundamentum salu…is omnium, nobis crepido sermonis sit; et inde nostra doctrina ordiatur unde omne quod est oritur, et quod non fuit initiatur; ostiumque nobis sermonis cordis credulitas aperiat, quae in salutem confessionis omnium Christianorum recte credentium ora aperuit. De initio ergo humanae salutis, Christo adjuvante, recte nostra dicta sumant exordium.

---

Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1346/tmp1346/tmp1346.tmp1346.opp-lat1.xml.
