# Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 1.3

Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, Instructio Prima. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/1.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/1.3

II. Cum rei igitur magnitudo nos de his, quasi de ineffabilibus amplius loqui prohibet, firma fide supra dicta conservemus. Quia cui haec pauca de Deo Trinitate non sufficiunt, plura juxta Scriptu am non proderunt. De eo enim tantum quod unus in Trinitate, et Trinus in unitate est, diximus. De essentia vero ejus quis dicere poterit? Quomodo ubique praesens, et invisibilis est, vel quemadmodum coelum rt terram, et omnem creaturam repleat, juxta illud: Nonne coelum et terram ego impleo? dicit Dominus (Jer. XXII, 24). Et alibi: Spiritus Dei, secundum prophetam, replevit orbem terrarum (Sap. I, 7). Et iterum: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum (Isa. LXVI, 1). Deus ergo ubique est, immensus totus, et ubique proximus juxta suum de se te-timonium: Ego sum, inquit, Deus proximans, et non Deus de longe (Jer. XXIII, 23). Non ergo longe a nobis manentem quaerimus Deum, quem intra nos sumere habemus; in nobis enim habitat quasi anima in corpore, si tamen nos membra ha na sumus ejus, si mortui non sumus peccatis, si putridae voluntatis corruptione immunes sumus: tunc vere ille habitat in nubis, qui dixit: Et habitabo in eis, et inter illos ambulabo (II Cor. VI, 16; Lev. XXVI, 12). Si autem digni sumus ut ille in nobis sit, tunc in veritate ab illo vivificamur, quasi viva ejus membra: In ipso enim, ut ait Apostolus, vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28), Quis, inquam, juxta hanc ineffabilem et incomprehensibilem essentiam ejus altissimam [Forte, altissimam] investigabit? Quis Dei profunda perscrutabitur? Quis aeternum universitatis principium tractare audebit? Quis infinitum Deum omnia implentem et omnia circumdantem, omnia penetrantem et omnia excedentem, omnia capientem et omnia effugientem, scire gloriabitur? Quem nemo vidit unquam (I Tim. VI, 16), ut est. Nullus itaque praesumat quaerere investigabilia Dei, quid fuit, quomodo fuit, quo fuit. Haec sunt ineffabilia, inscrutabilia, investigabilia: simpliciter tantum; tamen fortiter, crede quod sic est Deus, et sic erit, quomodo fuit, quia inconvertibilis Deus est.

---

Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1346/tmp1346/tmp1346.tmp1346.opp-lat1.xml.
