Latin
Instructio Prima
Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 1.4
Unproofread scanNot analysed yet
III. Quis esi ergo Deus? Pater, Filius, et Spiritus sanctus, unus Deus est. Amplius non requiras de Deo; quia volentibus altam scire profunditatem rerum de Deo, ante natura consideranda est. Trinitatis cium scientia profunditati maris merito comparatur, juxta illud Sapientis: Et alta profunditas, quis inveniet eam (Eccle. VII, 25)? Si quis ergo scire voluerit profundissimum divinae cognitionis pelagus, istud visibile ante, si possit, pervideat; et quanto minus cognosceri se noverit de his quae intra mare late…t, tanto plus intelligat minora se scire posse de auctoris profunditate; et sicut debet, et decet, minus de creatore qn inde creatura tractare praesumat: quia in majoribus idoneus esse nou potest, qui prius minora non investigavit; et cui in minoribus non creditur, in majoribus quomodo credendum est? Qui enim, rogo, terrena ignorat, coelestia cur scrutatur? Oh! qui vana loquuntur non intelligentes, juxta Apostolum, neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant (I Tim. I, 7). Quam multi enim, quibus est vae, fragili licet penna, in altum volare nitentes, et in coelum os suum ponentes creaturae, vel per partes, ut non dicam omnes, ratione ante non collecta [Codex, mendose, enim coli], primum de summa profunditate immundo corde et impuro ore docere praesumunt, non intelligentes quod non verbis, sed fide Deus Trinitas agnoscitur, qui cordis mundi pia fide, et non impuris vaniloquiis intelligitur. Pie ergo credenda est, et non impie discutienda est magna Trinitas: quoddam enim insuperabile, et investigabile pelagus est Deus unus Trinitas. Alium coelum, et lata terra, et profundum mare, longaque saecula (Job. VIII, 9): sed altior et latior, ac profundior, longiorque est scientia quia [qua] naturam ascematus est, qui eam ex nihilo creavit.