# Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 1.5

Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, Instructio Prima. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/1.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/1.5

IV. Intellige, si vis scire Creatorem, creaturam: si nec illam, tace de Creatore; sed crede in Creatorem: melior est enim, et plus scit pietas tacens quam impia loquacitas: satis enim ineptum est et impium de fide transire ad tractantis invisibilem, inaestimabilem, inconspicabilem Dominum vacua verba. Alta enim profunditas, ut scriptum est, quis inveniet eam (Eccle. VII, 25); quia sicut maris profunditas ab humanis est visibus invisibilis, ita Trinitatis divinitas ab humanis similiter sensibus incomprehensibilis deprehenditur; et ideo si quis, inquam, scire voluerit quid credere debuerit, non putet se plus posse inlelligere loquendo quam credendo: magis enim longe refugiet quaesiti divinitatis sapientia, quam erui. Quaere ergo scientiam summam, non verborum disputatione, sed morum bonorum perfectione; non lingua, sed fide, de cordis simplicitate procedit, non quae de impietatis doctae conjectura colligitur. Si ergo tractationibus quaesieris ineffabilem, longius recedet a te (Ibid., 24) magis quam erat: si fide, stabit, ubi deget, in portis sapientia (Prov. I, 21); et ubi versatur vel ex parte videbitur: sed tunc in veritate etiam aliquatenus attingitur, quando invisibilis incomprehensibiliter cre litur: Deus enim credendus est invisibilis ut est, licet ex parte a mundo corde videatur. Quamobrem ipsum ub que praesentem invisibilem Deum nostrum, fratres charissimi, deprecemur, ut vel fidei ejus timor, vel charitas, quae nescii cadere, in nobis perseveret; qui timor junctus charitati sapientes nos faciat in omnibus: et pietas nos silere de hoc quod dictu majus est, suadeat, quia quoddam inscrutabile et inenarrabile est, Deum quod est, nosse. Qui est, et qiantus est, sibi noli notus est. Sed quia noster Deus est, invisibilis licet nobis, a nobis tamen pulsandus est, saepe pulsandus, semper tenendus eat profundus Deus, immensus, secretus, excelsus, omnipotens Deus; et per sanctorum suorum merita et interventus orandus esi, ut vel aliquam sui luminis particulam nostris tenebris largiatur, quae nobis stolidis et ignaris iu via tenebrosa hujus mundi luceat, ut nos ad se ducat, donante Domino nostro Jesu Christo, cui cum Patre et Spiritu sancio est gloria in secula saeculorum.

---

Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1346/tmp1346/tmp1346.tmp1346.opp-lat1.xml.
