Latin
Instructio X
Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 10.2
Unproofread scanNot analysed yet
II. Post haec, inquam, tam tremenda Veteris et Novi Testamenti praeconia, quibus heri et hodie pauca commemoravimus; qua satisfactione iram tanti Judicis evadere possimus, videamus. Domini ac Salvatoris nostri Jesu Christi meminisse debemus dicentis: Qui vult animam suam salvam facere, perdet eam: nam qui perdiderit animam suam propter me, inveniet illam (Matth. XVI, 25). Perdendum ergo esi libenter quidquid diligimus praeter Christum, pro Christo: vita primum qua corpus animae societate vivificatur, si ita necesse sit, pro Christo martyrizantibus prodatur; aut si talis beatitudinis desit occasio, non tamen voluntatum deerit mortificatio; ut qui vivit, non sibi vivat, sed ei qui pro ipso mortuus est (II Cor. V, 15). Vivamus ergo ei, qui cum moritur pro nobis, vita est; nosque nobis moriamur, ut Christo vivamus: ei enim vivere non possumus, nisi nobis ante, hoc est, nostris voluntatibus, moriamur. Christi simus, non nostri: Non enim sumus nostri, empti enim sumus pretio magno (I Cor. VI, 19, 20), et vere magno, quando Dominus pra servo, Rex pro ministro, Deus pro homine datur. Quid debemus nos reddere, si creator universitatis immerito pro nobis impiis (creatura tamen sua) mortuus est? Putasne non debeas mori peccato? certe debes. Moriamur ergo, moriamur pro vita, quia vita moritur pro mortuis, ut cum Paulo dicere possimus: Viro ego, jam non ego, vivit vero in me Christus (Cal. II, 20), i le qui pro me mortuus est: electorum enim est ista vox. Nullus amem potest sibimet mori, nisi Christus in illo vivat: si autem Christus in illo sit, sibimet vivere non potent. Vive in Christo, ut Christus in te.