# Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 10.3

Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, Instructio X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/10.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/10.3

III. Sed quaeris quomodo sensus vivat in illo, ut te doceat tibimet mori et Christo vivere: vel, ut verius dicendum est, tibi vivere: qui enim moritur pro Christo, ipse vivit; et qui sibi vivit, moritur. Mortalis est enim, si voluntatibus suis vivit juxta illud Apostoli: Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini (Rom. VIII, 13). Videtis ergo, charissimi, quia in alienis habitamus, dum vel vita nostra non est nostra: et non nobis vivere debemus; et grandis violentia est, per laborem quaerere, et per studium habere, quod natura vitiata non servaverit. Sed tamen arbitrii electionem, amissa licet beatitudine, non amisit. Inde nunc per vim et violentiam regnum rapimus coelorum, et illud quodammodo quasi inter medias hostium manus e medio agonis campo, et seu certaminis sanguineo solo, abstrahimur, dum non solum ab adversariis, sed a nobis ipsis durius impugnamur dum unusquisque male seipsum diligit, et in eo quo diligit, seipsum nocet: ille enim belie diligit, qui seipsum salubriter odit, hoc est, affligit; qui vero suis adversariis consentit, non recte se diligere dicitur. Grandis ergo miseria est, qui seipsum nocens non sentit. Cum enim ipse sibi homo contrarius est, non est omnium sic illum pacare, ut vere qui seipsum diligat. Pugnandum ergo hic est et certandum cum vitiis nostris, ut alibi coronemur. Tempus enim hoc, tempus belli est; ideo enim nemo putet securitatem in bello, quia nullus dormit in bello, et nullus securus ingreditur aciem. Acies itaque nobis dirigenda est contra omne vitiosum, voluptuosum, male blandum. Sufficit autem pugnantibus adversarios vincere: si teipsum viceris, omnium victor es; si vero tui victor proprius est tibi mortuus, Deo vivus comprobaris; quando autem mortuum audis, qua audacia intraturus ad judicium Christi, suae causae advocatum et sui desiderii suggestorem, et sui contemptus ultorem, unusquisque pro Christo martyrizans se ipsum facit. Si enim vere Christi crucem assumpsisset, nihil ei horum licere animadverteret, quia et Christus in hoc exemplum dedit, ut nullus quod suum est quaerat, dicando: Non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Matth. XXVI, 39), et: Descendi non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. VI, 38).

---

Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1346/tmp1346/tmp1346.tmp1346.opp-lat1.xml.
