# Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 10.4

Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, Instructio X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/10.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/10.4

IV. Se unusquisque consideret, ne liber et vivus in loco servi et crucifixi inveniatur; et unusquisque in quo vocatus est, in eo permaneat apud Deum, et sicut Apostolus dixit: Sive liber, sive subjectus (I Cor. XII, 13) sub jugo humilitatis, quasi servi in Christo sint. Contra se ergo unusquisque nostrum, charissimi, veniat: nam si non contra nosmetipsos, sed contra fratres vivamus, et si loquamur ut libet, non est vera, sed falsa religio nostra. Nihil itaque liberum in servis Christi esse debet, et nihil altum in Chris i esse humilitate oportet. Non simus ergo superbi, non simus protervi, non liberi; sed simus humiles, lenes, affabiles, communes, ut Rex humilis, alius tamen, in nobis Christus regnet. Sed ut hanc salubrem mortem quadam spei suavitate diligamus, finem ejus audiamus. Quis enim revera felicior est illo cujus mors vita est, cujus vita Christus est, et Salvator merces est; cui coelum humiliatur et paradisus patet; cui terra coelestis, et infernus clusus est; cui janua aperitur et vita non finitur; cui Deus Pater, et angelus minister; qui de brevi longum, de misero beatum, de caduco aeternum, de tristi laetum, de humili excelsum, de terra coelum, de mortali Deum, felici commercio acquirit? Si itaque praesentia despiciamus et futura solummodo quaeramus, haec omnia supra dicta in melius commutamus. Sed si (quod absit) potiora inferioribus postponamus, utraque sine dubio perdemus. Qnamobrem si cum Jesu vitam quadramus, ut mortificationem ejus ante in nobis habeamus; quod nobis Deus Christus praestare dignetur, qui cum Patre semper et Spiritu sancto est unus Deus in saecula saeculorum. Amen.

---

Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1346/tmp1346/tmp1346.tmp1346.opp-lat1.xml.
