Latin
Instructio Xi
Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 11.2
Unproofread scanNot analysed yet
II. Ne simus alienae imaginis pictores: tyrannicae enim imaginis pictor est, qui ferus est, qui iracundus est, qui superbus est. Sicut enim falsa scientia legitur, sic falsa etiam imago umbrata deprehenditur. Divisa est enim veritas a falsitate, justitia ab iniquitate, charitas a malignitate, diligentia a securitate, aequitas a pravitate, dilectio a simulatione: et utraque imagines quasdam in nobis pingunt, sibi invicem contrarias. Pietas enim et impietas pax et discordia contraria sibi sunt. Ne forte itaque nobis tyrannicas introducamus imagines, Christus in nobis pingat suam imaginem, qui pinxit dicendo: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27). Sed quid prodest quod scimus quia pax bona est, si non bene servetur? Solet enim optimum quodque fragilissimum fieri; et pretiosa quaeque majori cautela et diligentiori custodia indigent: nimium enim fragile est, quod levi sermone perditur, et minima fratris laesione deperit. Nullum enim laedis, quando ei adularis; et nulli blandiris, quando eum despicis. Dic enim Fatue (Matth. V, 22), et pacem violasti, et reus factus es gehennae. Cavendum est itaque dilectionem fraternam studentibus complere, loqui ut libet, et pro animi motu linguam movere; dum non solum de injuriosis, sed etiam de otiosis sermonibus rationem reddemus (Matth. XII, 36). Quapropter studendum est in multis sermonibus non immorari, sed necessaria quaeque loqui. Nihil enim suavius hominibus, quam aliena loqui et aliena curare, et otiosa passim verba proferre, et de absentibus detrahere; et ideo qui non possunt dicere: Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut possim sustinere eum qni lassus est, verbo (Isa. L, 4), taceant, et si quid dicant, pacificum sit. Quamvis enim sapiens, minus paucis offendit sermonibus, quam multis: quando enim unusquisque mentitur, maledicit, detrahit, seipsum proprio mucrone jugulat. Quid autem aliud nobis inimici optassent, nisi ut nostris armis propriis succumberemus? Noli detrahere, ait Scriptura, ne eradiceris (Psalm. XXXVI, 8, 9). Vide quid laboratur in operibus impietatis: habitatio et plantatio, quam vix magnis ac divinis laboribus plantamus, uno detractionis verbo eradicatur; et quod longo labore vix queat stabiliri, unius sermonis impetu subruitur. Caveat ergo unusquisque, ne sua radix de terra viventium eradicetur pro odii detractione. Nullus enim unquam detrahit ei, quem diligit; detractio enim, odii primogenitus est, et ideo talis patris filius merito eradicandus erit.