# Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 11.3

Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, Instructio Xi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/11.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/11.3

III. Periculosa habitatio, charissimi, in qua ista non vitantur. Si enim, ut ait Apostolus, invicem invidetis et invicem mordetis, invicem detrahitis, dico, videte ne ab invicem consumamini (Gal. V, 15). Si enim qui non diligit, in morte est (I Joan. III, 14), ubi erit qui detrahit? Lacrymis in his opus magis, quam verbis est. Quid enim diligentius, quidve abundantius lex Dei mandavit, quam dilectionem? Et raro invenis quemquam sic facientem. Quid dicemus pro excusatione? Nunquid possumus dicere: laboriosum est? durum est? Non est labor dilectio: plus suave est, plus medicale est, plus salubre est cordi dilectio. Si enim vitiis languidum non fuerit cor, ipsius sanitas dilectio est, et quod Deo charum sit: nihil autem Deo plus charum est, quam dilectio, spiritualis maxime; cum suae legis et omnium mandatorum suorum summa sit juxta illud Apostoli: Qui autem diligit proximum, legem implevit (Rom. XIII, 8). Qui vero legem implevit studio dilectionis, habet vitam aeternam, sicut et Joannes dicit: Fratres, scimus quoniam de morte ad vitam transivimus, quia diligimus fratres: qui enim non diligit, in morte est. Si quis autem odit, homicida est. Scitis autem, quia omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem (I Joan. III, 14, 15). Aut ergo nihil agendum est, nisi dilectio; aut nihil spera dum est, nisi poena: Plenitudo enim legis charitas (Rom. XIII, 8), quam nobis ille pius abundanter inspirare dignetur Dominus noster et Salvator Jesus Christus, qui dignatus est dare, pacis conditor et charitatis Deus, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.

---

Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1346/tmp1346/tmp1346.tmp1346.opp-lat1.xml.
