Latin
Instructio Xii
Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 12.1
Unproofread scanNot analysed yet
De compunctione et vigilantia qua Judicis adventus exspectandus est. I. Compunctionis necessariae insinuationem superioribus sermocinationibus utcunque suggerere tentavimus, et quasi soliloquus, proprii licet, omnis tam [Forte tamen] cordis ignaviam suscitare voluimus: sed quia fidei paupertas et carnis voluntas cum mundi cupiditatibus haec castigationum documenta tepide audiens contemnit, persaepe eadem iteranda sunt: si enim fides dubia uon esset, vel unum de supradictis divini oraculi testimoniis abunde sufficeret. Credunt ergo et non credunt, qui audita negligunt; alioquin si tibi hodie, Utare, quidam diceret, quod judex saeculi hujus vult te crastino vivum exurere; quid, rogo, tibi sollicitudinis, quid timoris immineret? Et his auditis, si esset tibi unius diei spatium liberum, quanta faceres? quomodo acclamares? et per quos discurreres? quam humilis et quam lugens et sordidus oberrares? Nonne effunderes omnem pecuniam tuam in eos, quorum intercessione evadere posse te crederes? nonne omnia bona tua faceres redemptionem animae tuae et nihil reservares, licet parcus et avarus esses; sed omnia disperderes, omnia donares pro vita tua? Et si aliquis te retardare aut impedire lentaverit, nonne diceres: Pereant omnia pro salute mea, ne [Forte nec] quidquam remaneat; tantum vivam? Hoc quare faceres? Quia non dubitares [Praemittendum quin] juxta severissimi Judicis sententiam arderes. Hic vero dubitas, quod quam cito futurum sit, ignoras; non nescis tamen futurum, licet negligis. Expergiscendum ergo est, vigilandum est, orandum est, juxta Salvatoris nostri Jesu Christi Dei nostri praeceptum dicentis: Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra crapula et ebrietate, et curis hujus vitae, et superveniat in vos dies illa repentina: tanquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae. Vigilate itaque omni tempore, ut digni habeamini effugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis (Luc. XXI, 34-36).