# Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 13.1

Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, Instructio Xiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/13.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/13.1

De fonte vivo Christo Jesu adeundo et potando. I. Quotidianae experientiae ratiocinationibus humanae vitae miseria collecta, ac divinis simul territi oraculis, temerarie licet, parvitatem ingenioli nostri in superioribus jam diu ostendimus; et licet forte superflua aliis videatur ista nostra loquacitas, a nobis tamen opportune nobis sermo ortus esse ducitur: non enim tam alienam, quam propriam excitare conamur ignaviam; ac insuper quamvis minus perfectis sapientibus satisfecerit ista excogitata ex parte sapientia, incipientibus tamen, ac nostrae mensurae tepidis necessaria et satis apta videbitur. Quia quod nocet abscondi, quod nocet sileri, non expedit tegere, neque expedit tacere; inde enim melius nobis loqui visum est, quamlibet impolite, quam silere: etenim re vera tutius de istis, quam aut de frivolis aliis, aut de otiosis sermocinare judicavimus. Itaque adhuc, fratres charissimi, dictis nostris aures praebete, quasi aliquid necessarium audituri, et animi vestri sitim divini fontis undis de quo nunc dicere cupimus, refocillate, sed non exstinguite; bibite, sed non satiamini, jam enim vocat nos ad se Fons vivus, Fons vitae, et dicit: Qui sitit veniat ad me, et bibat (Joan. VII, 37). Quid bibatis, intelligite. Dicat vobis Isaias (Leg. Jeremias), dicat vobis Fons ipse: Me autem dereliquerunt Fontem aquae vivae, dicit Dominus (Jer. II, 13). Dominus ergo ipse, Deus noster Jesus Christus, est Fons vitae, et ideo invitat nos ad se Fontem, ut illum bibamus. Bibit eum qui amat; bibit qui Dei verbo saliatur, qui satis diligit, satis desiderat; bibit qui sapientiae amore flagrat. Avide ergo nos gentes bibamus, quod Judaei dereliquerunt. De nobis enim cum gentibus forte dictum est: Praecidit in stupore mentis, capita potentium movebuntur, nec ad adaperientes maxillas suas, quasi pauper edens, in absconso; et quasi de nobis quoque cum perfectis quibusque de quibus hoc scriptum est, diceretur. Aperiamus (tanquam panem illum qui de coelo descendit, edendo) interioris hominis nostri maxillas, ut edaciter edamus, et quodammodo velociter, ne nos quis videat, quasi in absconso comedamus. Ut panem ergo edamus, ut fontem bibamus, eumdem Dominum nostrum Jesum Christum, qui seipsum, nobis quasi sumendum, panem dicit vivum, qui dat vitam huic mundo (Joan. VI, 33); seque similiter fontem demonstrans ait: Qui sitit, veniat ad me, et bibat (Joan. VII, 37). De quo fonte et Propheta dicit: Quoniam apud te est fons vitae (Psalm. XXXV, 10).

---

Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1346/tmp1346/tmp1346.tmp1346.opp-lat1.xml.
