# Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 13.2

Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, Instructio Xiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/13.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/13.2

II. Videte unde iste fons manat: inde enim unde et panis descendit; quia idem est qui Panis et Fons, Filius unicus, Deus noster Christus Dominus, quem semper esurire debemus; licet eum edamus amando, devoremus licet desiderando, adhuc eum quasi esurientes desideremus. Simili modo ut fontem, eum semper dilectionis nimietate, bibamus; eum semper desiderii plenitudine bibamus, et suavitate quadam ejus dulcedinis delectemur: dulcis enim et suavis Dominus: licet eum edamus, et bibamus; tamen semper esuriamus et sitiamus, quia cibus noster et potus, non totus unquam sumi potest et bibi; qui licet sumitur, non consumitur, licet bibitur, non adimitur, quia panis noster aeternus est, et Fons noster perennis est, fons noster dulcis est; unde dicit Propheta: Qui sititis, ite ad Fontem (Isa. LV, 2); sitientium enim, non saturantium iste Fons; et ideo esurientes, quos alibi beatificavit, ad se vocat; quibus nunquam bibere satis sit, sed quanto plus hauserint, tanto plus sitient. Merito, fratres, Fons sapientiae Verbum Dei in excelsis (Eccli. I, 5) a nobis desiderandus, quaerendus, semper amandus sit, in quo sunt, juxta Apostoli dictum, omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3), quos haurire vocat qui sitiunt. Si sitis, bibe Fontem vitae; si esuris, ede Panem vitae. Beati, qui esuriunt hunc Panem, et sitiunt hunc Fontem; semper enim edentes et bibentes, adhuc edere et bibere desiderant. Dulce enim nimis est, quod semper editur et bibitur, et semper esuritur et sititur, semper gustatur et semper desideratur; unde rex propheta dicit: Gustate et videte, quam dulcis est, quam suavis est Dominus (Psalm. XXXIII, 9). Propterea, fratres, vocationem hanc sequamur, qua ad vitae Fontem vocamur a Vita, qui est Fons, non solum aquae vivae, sed et Fons aeternae vitae, Fons lucis, idem ct Fons luminis: ab illo enim haec omnia sunt, sapientia, vita, lux aeterna. Auctor vitae, Fons vitae est, lucis creator, Fons luminis est: et ideo contemptis his quae videntur, transcenso [Forte transcensu] in superioribus coelorum, Fontem luminis, Fontem vitae, Fontem aquae vivae, ut rationabiles et sagacissimi pisces quaeramus, ut bibamus aquam vivam et salientem in vitam aeternam (Joan. IV, 14).

---

Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1346/tmp1346/tmp1346.tmp1346.opp-lat1.xml.
