# Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 13.3

Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, Instructio Xiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/13.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/13.3

III. Utinam me illuc dignares adsciscere ad ilium Fontem, Deus misericors, pie Domine, ut ibi et ego cum sitientibus tuis vivam undam vivi Fontis aquae vivae biberem, cujus nimia dulcedine delectatus sursum semper ei haererem et dicerem: Quam dulcis est Fons aquae vivae, cujus non deficit aqua saliens in vitam aeternam (Ibid.)! O Domine, tu es ipse iste Fons semper et semper desiderandus, [Fort. add. vox bibendus] semper licet semper hauriendus. Nobis semper da, Domine Christe, hanc aquam (Ibid., 15), ut sit in nobis quoque Fons aquae vivae et salientis in vitam aeternam. Magna quidem posco, quis nesciat? Sed tu, Rex gloriae, magna donare nosti et magna promisisti: nihil te majus, et te nobis donasti, te pro nobis dedisli. Unde te rogamus, ut sciamus quod amamus, quia nihil aliud praeter te nobis dari postulamus: tu es enim omnia nostra, vita nostra, lux nostra, salus nostra, cibus noster, potus noster, Deus noster. Inspira corda nostra, rogo, Jesu noster, illa tui Spiritus aura, et vulnera nostras tua charitate animas, ut possit uniuscujusque nostrum anima in veritate dicere: Indica mihi quem dilexit anima mea (Cant. I, 6), quoniam vulnerata charitate ego sum. Opto illa vulnera in me sint, Domine. Beata talis anima, quae. charitate sic vulneratur: talis Fontem quaerit, talis bibit, semper tamen sitit bibendo, semper haurit desiderando, quem semper bibit sitiendo; sic semper quaerit amando, quae sanatur vulnerando; quo salutari vulnere animae nostrae interiora Deus et Dominus noster Jesus Christus, pius ille salutarisque medicus vulnerare dignetur, cui cum Patre et cum Spiritu sancto unitas est in saecula saeculorum. Amen.

---

Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1346/tmp1346/tmp1346.tmp1346.opp-lat1.xml.
