Latin
Instructio Xvi
Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 16
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est, aut quid erit? I. Cogita, nunquid es miser homo, sed quid eris? quia quod es momentum est, et quod eris semper. Non sis ergo ipse tibi piger, exerce in brevi quod in aeternum possidebis; repellat pigritationem laboris temporalis desiderium praemiorum. Spiritualis esto, si piger non es; sed si mundus te irritat, vide quod fugias, quod sequaris, et quod nunquam fugit, cur non sequaris. Quare impatiens es in vilioribus, qui pretiosior poteras esse in melioribus? Noli esse incertus de certis melioribus, et noli esse certus de caducis. Respicis in aliis quod alii in te videbunt. Quid prodest in aquis umbram videre oblectantem? Quid tibi exsultare aut gaudere per somnia? Sed tamen haec somnia, longa licet, unicuique brevia sunt, ea di (Forte et dies) enim totius mundi quasi unius noctis obscurrimae (Forte obscurissimae) est; noctes vero somnia sunt. Expergiscere ergo, o fili, de nocte; lumen quaere ut videaris et videas; accende lucernam et lege; cave ne dormias, ne a somniis seducaris, et falsitate imaginata decipiaris, ut credas vera esse quae falsa sunt, et surgens postea deceptum te doleas. Tua vita rota est, quotidie currit, non te exspectat: vade cum ea. Igitur hinc praepara tibi sumptus; ex agro alieno secedere juberis; vide ne tuum vendas. Hic nihil habes, o homo, in terra de qua nudus natus es, et in qua pulvere dissolveris; ne vendas coelum, ubi aeterna haereditas est, tamen si non perdidisti. Alioquin si perdidisti, te ipsum vende ut possis recipere. Quid dixi, te ipsum vende? vitia tua vende, et eme vitam. Quaeris forte quae sint? superbiam primum quasi vitium primo ante omnia vende, et eme inde feliciter humilitatem, qua sis Christo similis dicenti: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 29). Breviori compendio ista ex integro vendita vendentur, et minora cupiditate habendi contempla, quia radice excisa cuju libet arboris, non magni penduntur rami. Scito quae vendas ad hujus interitum carnis, ut spiritus satvus sit in diem Domini nostri Jesu Christi (I Cor. V, 5); gulam, cupiditatem, fornicationem, iram, tristitiam, acediam, vanam gloriam, invidiam; quae melius fuerat si perdidisses, licet si nihil accepisses.