# Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 3.1

Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, Instructio Iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/3.1

De sectando mundi contemptu et coelestium bonorum amore. I. Quid in mundo optimum est? Auctori ejus placere. Quid est ejus voluntas? Complacere quod jussit, hoc est, recte vivere et pie aeternum quaerere: pietas enim, et aequitas, pii et recti voluntas est. Ad id quomodo pervenitur? Studio. Studendum est ergo in pietate, et aequitate. Ad hoc conservandum quid juvat? Intellectus, qui caetera alia eventilans, nihil cui inhaeret, firmum inveniens, de his quae mundus habet, ad unum quod aeternum est, ratione convertitur. Mundus enim transibit, et quotidie transit, et rotatur ad finem (quid enim habet, quod fini non assignet?), et quodammodo vanitatis columnis fulcitur. Quando autem vanitatis finis adfuerit, tunc ille cadet, et non subsistet. Quod autem non fluitur, de mundo non dicitur. Morte ergo et occasu omnia transeunt, el non stant. Quid ergo sapiens diligere debet? Mortuam imaginem ex parte mutam et ex parte sonoram, quam videt et non intelligit? Si enim intelligeret, forsitan diligeret; sed et in hoc offendit, in quo se non ostendit. Quis enim inlelligit, vel semetipsum, vel alterum, florem terrae et terram de terra facium, qua dignitate Dei Filium, et coelicolam facit terra et pulvis post modicum futurus, et nisi anima mediante nunquam profuturus?

---

Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1346/tmp1346/tmp1346.tmp1346.opp-lat1.xml.
