# Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 3.2

Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, Instructio Iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/3.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/3.2

II. Si quis hoc inlelligit, cui Deus donavit, qua vita vivere oportet, ut aeternus sit de mortali, sapiens de stolido, coelestis de terreno, primum sensum habeat purum quo utatur ad bene vivendum, et non quid est, sed quid erit, videat. Id enim erit, quod non est; et per ea qu e videt, ea quae non videt cogitet, et nitatur esse quod creatus est, et Dei gratiam suo advocet conamine: impossibile est enim solum per se unumquemque adipisci quod perdidit in Adam. Quid autem prodest sensum accipere, et non eo bene uti? Bene utitur illo, qui sic vivit, ut nunquam aut poeniteat, aut poenituerit; poenitentia enim sera male usum arguit, et bona conscientia vitam laudat. Quid ergo sensus purus diligere sapit? Illud certe quod diligere, et caetera omnia fecit, semperque manet, et nunquam senescit. Nihil aliud extrinsecum diligendum est secundum veri rationem, nisi aeternum, et aeterna voluntas, quae ab aeterno mirabili, ineffabili, invisibili, incomprehensibili, omnia implente, et omnia excedente, praesente, et fugiente, inspiratur et animatur. Nihil hic sapiens diligere debet, quod nihil durat; aeterna enim illic cum aeterno, et caduca heic cum mortali sunt. Periculosum est ergo habitare inter fallentia et falsa, et non vera videre quae debes amare, et videre insuper quae fugiendo provocant, et quasi in somnio te cum eis peccare persuadent, et re otiosa tibi blanditiis rident, et jure diligenda, ac si non essent, sed subducunt.

---

Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1346/tmp1346/tmp1346.tmp1346.opp-lat1.xml.
