Latin
Instructio Iii
Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 3.3
Unproofread scanNot analysed yet
III. Constat ergo sollicitum esse debere eum qui inter fallentes habitat, velut qui non evadet, si non cos fugerit, cauteque si bene egerit. Nos quomodo fugiemus mundum, quem diligere non debemus, qui in mundo sumus, quique ei mori docemur; et e contrario eum intra nos quadam livida cupidine eludimus [Forte claudimus], quem sub pedibus quasi nostris conculcare debuimus. Conculcat mundum, qui seipsum vincit, qui vitiis antequam natura, mente [Forte tam mente], quam corpore moritur: nemo semetipsi [Forte sibimetipsi] parcens, mundum odire potest; in se enim solo mundum aut diligit, aut odit. Nihil habet quod amet de mundo, qui corporis voluptatibus mortuus est. Tali morte moriamur, quia mors illa corporalis cunctos, ista paucos tenet. Paucorum euim sic vivere, quasi mortui [Forte morituri] quotidie; et dum non semper fuit, nec esse potest in mundo, sed in quadam brevi medietate, debet unusquisque sic vivere, quasi quotidie moriatur, ut aeterna tantum et coelestia, in quibus, si meruerit, aeternus et coelestis futurus sit, hujus mortis dubius, cogitet. Quae enim ante mundum fuerant, ipsa erunt et post mundum, et in perpetuum, et adhuc sunt, sed non apparent, et a nobis in tantum celata sunt, ut non liceat ea loqui hominibus: in cor enim, aut in aures hominis non ascendunt, neque intrant, neque humano visu perspici queunt (Isa. LXVI, 4; I Cor. II, 9). O quam dolenda conditio! Quae amare debuimus, sic ea nobis sequestrata et incomperta et ignota sunt, ut quandiu homines sumus, et in hoc corporis ergastulo constituti, omnino nobis impossibilia sunt videri, audiri, cogitari ea quae vera bona sunt et aeterna. Quid ergo faciemus? Vel ignota amemus, et quaeramus, ne forte in perpetuum ea ignoremus et perdamus; sine causa enim natus est, qui illa perpetua et in perpetuum ignorabit, et illa aeterna in aeternum nesciet. O te miserum hominem! quod vides debes odire, et quod amare te convenit, ignoras. Loquens tibi tua vita, irretiris, velis, nolis; in te habes quo compediris; in te non habes quo solveris. Cavebisne te, miser, in teque ne confides, qui a te laquearis, nec a te solveris? oculos habens caecus ligaris, libensque morti duceris.