# Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 4.1

Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, Instructio Iv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/4.1

Quod in praesenti vita laborandum, ut in futura quiescamus. I. Omnis disciplina, juxta Apostolum, in praesenti videtur non esse gaudii, sed moeroris; postea vero jucundum fructum, placidumque mercedis fenus his qui per eam exercitati sunt, reddet (Hebr. XII, 2). Quid enim revera hic sine moerore vel labore discitur in tempore vel maximae stoliditatis et fragilitatis nostrae? Si vero temporalia disciplinarum genera praesentis gaudii suavitatem adimunt, quid de hac nostrae scholae disciplina sperandum est? Quae etiam disciplina disciplinarum est, quaeque aeterni temporis jucunditatem, et aeterni gaudii amoenitatem praesenti moerore comparat. Quod enim est disciplinae genus quod castigationis moerore careat? Quantum tristitiae vel moeroris in artificiis fabrilibus inest? Quantum laboris? Quantum industriae fabricantibus, vel etiam aedificantibus imminet? Quantis verberibus, quibus doloribus musicarum discentes imbuuntur? Quantisve fatigationibus, vel quantis moeroribus medicorum discipuli vexantur? Qualibus vero inquietudinibus saplentiae amatores, vel quantis paupertatis angustiis philosophici [An philosophi?] coarctantur? Postremo quantis periculis gubernacula appetuntur? In quibus omnibus post licet innumerabilium miseriarum labores, pacatissimus finis patienter exspectatur, cujus consideratione supra dictae calamitates, licet non sine moerore, licet cum multa amaritudine, tolerantur. Etenim si cum moerore disciplina comitatur, finis tamen ejus in laetitia agit, et labor in securitate versatur, et mirum in modum pro laetitia tristitia, pro suavitate amaritudo, pro securitate labor, pro quiete inquietudo patientissime toleratur. Licet enim ignorant, si ad cujusque disciplinae finem perveniant, tamen vel pro incerta spe futuri gaudii praesentem moerorem sustinent, non aspernantur [Forte sustinere non asp.], et dum laborem [Forte laborant] non segniter, assequuntur. Quis enim eorum certus est, si vel magister illius unquam [Forte etiam] disciplinae cujus laborem sustinet, futuras sit? Vel si hujus gaudii pro quo moerorem tolerat, particeps exsistet?

---

Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1346/tmp1346/tmp1346.tmp1346.opp-lat1.xml.
