# Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 5.2

Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, Instructio V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/5.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/5.2

II. Quare ergo tu, mortalis vita, habitaris, diligeris, vindicaris? Diligeris, vindicaris a stultis et a perditis, contemneris a sensatis., caveris a salvandis. Timenda itaque es, humana vita, et multum cavenda, quae sic fugitiva es, sic lubrica, sic periculosa, sic brevis, sic incerta, ut quasi umbra, aut imago, aut nubes, aut nihil, aut inane dissolveris. Dum ergo nihil es, o mortalis vita, sive imago, fugitiva ut avis, ut nubes incerte, et fragilis ut umbra, ut somnium, sic per te iter agendum est, tam sollicite, tam caute, tam expedite, ut viatorum more ad veram patriam omnibus intelligentibus festinandum sit. De transacto securus, de eo quod restat sollicitus: nihil enim tibi prodest ascendere, quod ascenderis, nisi quod restat, evaseris: via enim et ascensus quidam putanda est via [Forte vita] haec. Ne quaeramus in via quod in patria futurum est: labor enim et fatigatio in itinere versatur, in patria requies et securitas paratur. Cavendum est itaque nobis, ne forte per viam securi simus, et ad veram nostram patriam non perveniamus. Sunt enim revera nonnulli in hoc itinere desides, securi, lividi, ut non tam in via, quam in patria esse videantur: et non tam voluntarii, quam inviti eunt ad patriam, nimirum jam perditam. Hic enim in via praeusi sunt patria, et de brevi vita aeternam mortem mercati sunt. Infelices de frustrato commercio laeti sunt, aliena caduca dilexerunt, et propria aeterna neglexerunt. Quapropter quamvis sint laeta, quamvis blanda, quamvis sint speciosa, aliena terrena devitemus, ut propria aeterna non perdamus: fideles in alienis inveniamur, ut in propriis ac nostris haeredes efficiamur, donante Domino nostro Jesu Christo, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.

---

Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1346/tmp1346/tmp1346.tmp1346.opp-lat1.xml.
