# Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones 8.1

Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, Instructio Viii·. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/8.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/columbanus/instructiones-variae-vulgo-dictae-semones/8.1

Quod ad coelestem patriam, viae praesentis finem, festinandum sit. I. Ecce nunc de fine vitae dicendum est: jam enim diximus viam esse humanam vitam, et quam sit dubia et incerta, et non esse quod est, umbrae similitudine monstravimus: similiter, quam improvisa et quam caeca est ante diximus, de fine vero vitae nostrae, Spiritu sancto nos adjuvante, noster sermo producendus est. Viatorum est festinare ad patriam: eorum similiter est in via sollicitudo, in patria securitas. Festinemus ergo ad patriam, qui in via sumus; tota enim vita nostra, quasi iter unius diei est. Primum nobis est, nihil hic amare; sed sursum amemus, sursum desideremus, sursum sapiamus, surdum quaeramus patriam: ibi enim, ubi [Forte ibi] Pater est. Patriam ergo non habemus in terra, quia Pater noster in coelis est (Matth. VI, 9). Etenim si potestatis virtute, et deitatis magnitudine ubique est, quam mare profundior, terra stabilior, mundo latior, aere purior, coelo altior, sole clarior est (Job. XI, 8, 9); in coelis tamen manifeste est, in quibus panis angelorum est, qui ut domestici beatam coeli primi regiam incolunt, et Dei fruuntur conspectu. Sed quia inconspicabilis Dei natura [Forte naturam] sinceram natura infirmior ferre non poterat; ideo Deus pius, intra quem omnia, et extra quem nihil, primam regionem cognitionis suae quam primo coelo inclusit (quod aquis elevatis temperavit) supernis virtutibus deputavit: nisi enim illa primi coeli natura supra dictis aquis temperaretur, superni Dei accensa virtute, nequaquam ab inferioribus esset patienda naturis; ac sk omnibus ubique praesens, inconspicabilis Deus est. Plus enim est, quam totus conspici queat, et plus omnibus, qui omnia ex nihilo creavit; et ideo cum videtur, invisibilis est, quia quis sit et quantus sit, sibi soli notus est. Pulsemus tamen illum, quia unicuique pro merito puritatis notus adest, invisibilis licet, inaestimabilis licet, Deus Trinitas. Pulsemus, inquam, vel hinc, vel illuc familiarius, vel intremus, vel manifestius intelligamus, et nos in via cantantes dicamus: Post te in odorem unguentorum tuorum curremus (Cant. I, 3); et: Post te adhaesit anima mea (Psalm. LXII, 9); et: Trahe me post te (Cant. I, 3); ut cum his canticis mundum festinanter transeamus, ac de supernis gubernati, praesentia negligamus, et de coelestibus semper cogitantes, terrena despiciamus: nisi enim coelestibus desideriis impatientibus inhiemus, terrenis uecesse est haerebimus.

---

Columbanus, Instructiones Variae Vulgo Dictae Semones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1346/tmp1346/tmp1346.tmp1346.opp-lat1.xml.
